Title

Hoc finito producatur mater Domini
Hoc finito producatur mater Domini, cum ea duo angeli portantes sceptra, et cum ea Maria Iacobi et Maria Salome.
<. . . . . . . . . . :>
 Egredimini et videte, filie Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis sue et in die leticie cordis eius.
Alleluia, alleluia.
<Dominus:>
 Vox turturis audita est in turribus Ierusalem. Veni, amica mea. Surge, Aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, et fluent aromata illius.
Respondet Maria:
 Veniat dilectus <meus in hortum suum, ut comedat fructus pomorum suorum.>
Dominus:
 Comedi <favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.>
Maria:
 Talis est dilectus <meus, et ipse est amicus meus, filie Ierusalem.>
Dominus:
 Tota pulchra <es, amica mea, et macula non est in te. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Surge, propera, amica mea, veni de Libano, veni, coronaberis.>
Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: