Title

Incipit exemplum apparitionis Domini
Incipit exemplum apparitionis Domini discipulis suis iuxta castellum Emaus, ubi illis apparuit in more peregrini et tacuit videns, quid loquerentur et tractarent.
<Discipuli:>
 Surrexit Christus et illuxit populo suo, quem redemit sanguine suo.
Alleluia.
Iesus audiens, se fingens peregrinum ad premissa respondet:
 Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Alleluia, alleluia.
Discipuli:
 Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, que facta sunt in illa his diebus?
Alleluia.
Quibus Iesus respondet:
 Que?
Discipuli:
 Nos loquimur de Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
Alleluia, alleluia.
Iesus respondet:
 O stulti et tardi corde ad credendum in his, que locuti sunt prophete.
Alleluia.
Item Iesus:
 Nonne sic oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?
Alleluia.
Clerus:
 Et coegerunt eum dicentes.
Alleluia.
Et discipuli invitabant eum:
 Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies.
Alleluia, alleluia.
Tunc vadat cum discipulis et colloquatur de prophetis et petat comestionem et in fractione panis cognoscatur ab eis. Tunc evanescat Iesus ab oculis eorum. Tunc discipuli cantent:
 Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum loqueretur nobis in via?
Alleluia.
Tunc Iesus appareat discipulis cum vexillo et cantet:
 Pax vobis, ego sum.
Alleluia.

Nolite timere.
Alleluia.
Clerus cantet:
 Thomas, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Jesus.
Dixerunt alii discipuli:
 Vidimus Dominum.
Alleluia.
Tunc Iesus monstret manus et pedes, et cantet:
 Videte manus meas et pedes meos, quoniam ego ipse sum.
Alleluia, alleluia.
Tunc iterum evanescat Iesus, et discipuli cantent:
 Christus resurgens a mortuis iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim vivit, vivit Deo.
Alleluia, alleluia.
Tunc apostoli conferentes inter se de Iesu et dicunt Thome:
 Vidimus Dominum.
Alleluia.
Thomas respondet illis:
 Nisi mittam digitos meos in fixuras clavorum et manus meas in latus eius, non credam.
Tunc appareat Iesus secundo et dicat discipulis:
 Pax vobis, ego sum.
<Alleluia.

Nolite timere.
Alleluia.>
Et clerus cantet:
 Post dies octo ianuis clausis ingressus Dominus et dixit eis.
Tertio apparet:
 Pax vobis.
<Alleluia, alleluia.>
Tunc dicit ad Thomam:
 Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum.
Alleluia.

Et noli esse incredulus, sed fidelis.
Alleluia.
Et Thomas procidendo ad pedes Domini cantet:
 Dominus meus et Deus meus.
Alleluia.
Iesus dicit:
 Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt.
Alleluia.
Tunc apostoli simul cantent hymnum:
 Iesu, nostra redemptio
amor et desiderium,
Deus, creator omnium,
homo in fine temporum,
 Que te vicit clementia,
ut ferres nostra crimina,
crudelem mortem patiens,
ut nos a morte tolleres?
 Inferni claustra penetrans,
tuos captivos redimens,
victor triumpho nobili
ad dextram Patris residens,
 Ipsa te cogat pietas,
ut mala nostra superes
parcendo et voti compotes
nos tuo vultu saties.
 Tu esto nostrum gaudium,
qui es futurus premium;
sit nostra in te gloria
per cuncta semper secula.
 Gloria tibi, Domine,
qui scandis super sidera,
cum Patre et Sancto Spiritu
in sempiterna secula.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: