Title

Hac in die mentes pie
Hac in die mentes pie
celi iungant harmonie
plausus et tripudia,
 qua conscendit ad divina
sponsa Christi Katharina
sublimi victoria.
Virgo dolens Christianos
a profanis ut profanos
subici martyrio
 Christum palam confitetur
neque super hoc veretur
opponi Maxentio.
Cuius victus documentis
et conclusus argumentis
querit adiutoria.
 Grecos querit oratores
et in Grecis meliores;
hinc surgunt litigia.
Ad certamen provocatur,
datur locus, disputatur,
succumbit rhetorica.
 Gaudet virgo, rex inflatur;
credit et martyrizatur
turba philosophica.
«Virgo, decus puellare,
virgo, proles regia,
forma comprovinciales
vincens elegantia,
 tua stet in dicione
res imperatoria;
tantum diis ne detrectes
dare sacrificia.»
Ad hec virgo: «Quid, Maxenti,
quid dixisti, bestia?
Nescit verus declinari
Deus per pluralia.
 Unde diis plura tuis
dans aticularia
miser a divinitate
transis ad demonia.
Resipisce, resipisce
protinus a diis hisce,
Christo te concilia;
 cecus ceca veneraris,
falsus falsa deprecaris,
similis similia.»
Rex ad ista perturbatur,
furit, frendet, stomachatur,
latrat, exit hominem.
 Rota fieri mandatur;
paganorum, dum rotatur,
sternit multitudinem.
«Hinc, hinc maga rapiatur,
hinc venefica trahatur
ad squalorem carceris!»
 Assunt mox apparitores,
mox laniste, mox tortores,
iussa complent sceleris.
Luce carcer perlustratur,
angelorum deputatur
virgini solacium.
 Visitatur a regina;
Christi datur disciplina,
subitur martyrium.
Virgo caput et mamillas
offert; comitatur illas
insigne prodigium:
 iam mamilla dat cruorem,
caput lactis sudat rorem
commutando proprium.
Tibi, Christe, sit perenne
decus et imperium,
 tu beate Katharine
nobis da consortium.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: