Title

Primitus producatur Pilatus
Primitus producatur Pilatus et uxor sua cum militibus in locum suum, deinde Herodes cum militibus suis, deinde pontifices, tunc mercator et uxor sua, deinde Maria Magdalena.
Ingressus Pilatus <cum Iesu in pretorium; tunc ait illi:
 Tu es rex Iudeorum.
Respondit:
 Tu dicis, quia rex sum.
Exivit ergo Iesus de pretorio portans coronam et vestem purpuream; et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes:
 Crucifigatur, quia filium Dei se fecit.
Versus:
 Tunc ait illis Pilatus:
 Regem vestrum crucifigam?
 Responderunt pontifices:
 Regem non habemus nisi Cesarem.>
Postea vadat dominica persona sola ad litus maris vocare Petrum et Andream et inveniat eos piscantes, et Dominus dicit ad eos:
 Venite post me, faciam vos piscatores hominum.
Illi dicunt:
 Domine, quid vis, hec faciemus et ad tuam voluntatem protinus adimplemus.
Postea vadat dominica persona ad Zacheum et obviet ei cecus:
 Domine Iesu, fili David, miserere mei.
Iesus respondet:
 Quid vis, ut faciam tibi?
Cecus:
 Domine, tantum ut videam.
Iesus dicit:
 Respice, fides enim tua salvum te fecit.
His factis Iesus procedat ad Zacheum et vocet illum de arbore:
 Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere.
Zacheus dicit:
 Domine, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Iesus respondet:
 Quia hodie huic domui salus facta est, eo quod et tu sis filius Abrahe.
Iesus venit. Cum appropinquaret Dominus <Hierosolymam, misit duos ex discipulis suis, dicens:
 Ite in castellum, quod est contra vos, et invenietis pullum asine alligatum, super quem nullus hominum sedit; solvite et adducite michi. Si quis vos interrogaverit, dicite:
 Opus Domino est.
Solventes adduxerunt ad Iesum et imposuerunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via, alii ramos de arboribus externebant, et qui sequebantur, clamabant:
 Osanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, benedictum regnum patris nostri David. Osanna in excelsis. Miserere nobis, fili David.>
Et:
 Cum audisset <populus, quia Iesus venit Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam; et clamabant pueri dicentes:
 Hic est, qui venturus est in salutem populi, hic est salus nostra et redemptio Israel; quantus est iste, cui throni et dominationes occurrunt! Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asine, sicut scriptum est. Salve, rex, fabricator mundi, qui venisti redimere nos.>
Et pueri prosternentes frondes et vestes:
 Pueri Hebreorum <tollentes ramos olivarum obviaverunt Domino clamantes et dicentes:
 Osanna in excelsis.>
Item:
 Pueri <Hebreorum vestimenta prosternebant in via, et clamabant dicentes:
 Osanna filio David, benedictus, qui venit in nomine Domini.>
Item:
 Gloria, laus <et honor tibi sit, rex Christe, redemptor, cui puerile decus prompsit Osanna pium.>
Tunc veniat Phariseus et vocet Iesum ad cenam:
 Rabbi, quod interpretatur magister, peto, ut mecum hodie velis manducare.
Iesus respondet:
 Fiat, ut petisti.
Phariseus dicat ad servum:
 Ite citius, preparate sedilia
ad mense convivia,
ut sint placentia.
Maria Magdalena cantet:
 Mundi delectatio dulcis est et grata,
eius conversatio suavis et ornata.
Mundi sunt delicie, quibus estuare
volo nec lasciviam eius devitare.
 Pro mundano gaudio vitam terminabo,
bonis temporalibus ego militabo.
Nil curans de ceteris corpus procurabo,
variis coloribus illud perornabo.
Modo vadat Maria cum puellis ad mercatorem cantando:
 Michi confer, venditor, species emendas
pro multa pecunia tibi iam reddenda,
si quid habes insuper odoramentorum.
Nam volo perungere corpus hoc decorum.
Mercator cantet:
 Ecce merces optime! conspice nitorem!
Hec tibi conveniunt ad vultus decorem.
Hec sunt odorifere, quas si comprobaris,
corporis flagrantiam omnem superabis.
Maria Magdalena:
 Chramer, gip die varwe mier,
div min wengel roete,
da mit ich die iungen man
an ir danch der minnenliebe noete.
Item:
 Seht mich an, iungen man,
lat mich ev gevallen.
Item:
 Minnet, tugentliche man,
minnekliche vravwen.
Minne tuout ev hoech gemuot
vnde lat evch in hoehen eren schauven.
 Refl.
 Seht mich an, iunge man,
<lat mich ev gevallen.>
Item:
 Wol dir werlt, daz du bist
also vreudenreiche.
Ich wil dir sin vndertan
durch dein liebe immer sicherlichen.
 Refl.
 Seht mich an, iunge man,
<lat mich ev gevallen.>
Postea vadat dormitum, et angelus cantet:
 O Maria Magdalena,
nova tibi nuntio:
Simonis hospitio
hic sedens convivatur
Iesus ille Nazarenus
gratia, virtute plenus,
qui relaxat peccata populi;
hunc turbe confitentur
salvatorem seculi.
Recedat angelus..
Et surgat Maria cantando:
 Mundi delectatio <dulcis est et grata,
eius conversatio suavis et ornata.
Mundi sunt delicie, quibus estuare
volo nec lasciviam eius devitare.
 Pro mundano gaudio vitam terminabo,
bonis temporalibus ego militabo.
Nil curans de ceteris corpus procurabo,
variis coloribus illud perornabo.>
Tunc accedat amator, quem Maria salutet, et cum parum loquuntur, cantet Maria ad puellas:
 Wol dan, minneklichev chint,
schavwe wier chrame.
Chauf wier di varwe da,
di vns machen schoene vnde wolgetane.
Er muez sein sorgen vrie,
der da minnet mier den leip.
Iterum cantet:
 Chramer, gip di varwe mir,
<div min wengel roete,
da mit ich die iungen man
an ir danch der minnenliebe noete.
 Refl.
 Seht mich an, iunge man,
<lat mich ev gevallen.>
Mercator respondet:
 Ich gib ev varwe, deu ist guoet,
dar zuoe lobelich,
dev eu machet reht schoene
vnt dar zuoe uil reht wunecliche.
Nempt si hin, hab ir si,
ir ist nihtgeleiche.
Accepto unguento vadat dormitum. <Angelus:>:
 O Maria Magdalena,
<nova tibi nuntio:
Simonis hospitio
hic sedens convivatur
Iesus ille Nazarenus
gratia, virtute plenus,
qui relaxat peccata populi;
hunc turbe confitentur
salvatorem seculi.>
Et iterum evanescat..
Tunc surgat Maria et cantet:
 Mundi delectatio <dulcis est et grata,
eius conversatio suavis et ornata
mundi sunt delicie, quibus estuare
volo nec lasciviam eius devitare.
 Pro mundano gaudio vitam terminabo,
bonis temporalibus ego militabo.
Nil curans de ceteris corpus procurato,
variis coloribus illud perornabo.>
Et iterum postea obdormiat..
Et angelus veniat cantando ut sopra:
 <O Maria Magdalena,
nova tibi nuntio:
Simonis hospitio
hic sedens convivatur
Iesus ille Nazarenus
gratia, virtute plenus,
qui relaxat peccata populi;
hunc turbe confitentur
salvatorem seculi.>
Et iterum evanescat..
<Maria Magdalena:>:
 Heu, vita preterita, vita plena malis,
luxus turpitudinis, fons exitialis,
heu, quid agam misera, plena peccatorum,
que polluta palleo sorde vitiorum!
Angelus dicit sibi:
 Dico tibi: gaudium est angelis Dei super una peccatrice penitentiam agente.
Maria:
 Hinc, ornatus seculi, vestium candores!
Procul a me fugite, turpes amatores!
Ut quid nasci volui, que sum † defedanda
et ex omni genere criminum notanda!
Tunc deponat vestimenta secularia et induat nigrum pallium, et amator recedat et diabolus. Veniat ad mercatorem:
 Dic tu nobis, mercator iuvenis,
hoc ungentum si tu vendideris,
dic pretium, pro quanto dederis.
Heu, quantus est dolor noster!
Mercator respondet:
 Hoc ungentum si multum cupitis,
unum auri talentum dabitis.
Aliter nusquam portabitis.
Optimum est.
Et chorus cantet:
 Accessit ad pedes <Iesu peccatrix mulier Maria.>
Accepto unguento vadat ad dominicam personam cantando flendo:
 Ibo nunc ad medicum turpiter egrota
medicinam postulans; lacrimarum vota
huic restat ut offeram et cordis plangores,
qui cunctos, ut audio, sanat peccatores.
Item:
 Iesus, troest der sele min,
la mich dir enpfolhen sin,
unde loese mich uon der missetat,
da mich dev werlt zuoe hat braht.
Item:
 Ich chume niht uon denfuezzen dein,
du erloesest mich uon den sunden mein
vnde uon der groezzen missetat,
da mich deu werlt zuoe hat braht.
Loquatur Phariseus intra se:
 Si hic esset propheta, sciret utique, que et qualis illa esset, que tangit eum, quia peccatrix est.
Et dicat Iudas:
 Ut quid perditio hec? Potuit enim hoc venundari multo et dari pauperibus.
Iesus cantet:
 Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me.
Item statim:
 Simon, habeo tibi aliquid dicere.
Simon Petrus:
 Magister, dic.
Dicit Iesus:
 Debitores habuit quidam creditorum
duos, quibus credidit spe denariorum.
Hic quingentos debuit, alter quinquagenos,
sed eos penuria fecerat egenos.
Cum nequirent reddere, totum relaxavit,
quis eorum igitur ipsum plus amavit?
Simon respondet:
 Estimo, quod ille plus, cui plus donavit.
Iesus dicat:
 Tua sic sententia recte iudicavit.
Item Iesus cantet ad Mariam:
 Mulier, remittuntur tibi peccata. Fides tua salvam te fecit; vade in pace.
Tunc Maria surgat et vadat lamentando cantans:
 Awve, awve, daz ich ie wart geborn.
Han ich verdient gotes zorn,
der mier hat geben sele vnde leip.
Awve, ich uil vnselaeich wiep.
Owve, awve, daz ich ie wart geborn,
swenne mich erwechet gotes zorn.
Wol uf, ir guoeten man vnde wip,
got wil rihten sele vnde leip.
Interea cantent discipuli:
 Phariseus iste fontem misericordie conabatur obstruere.
Tunc vadat Iesus ad resuscitandum Lazarum, et ibi occurrant Maria Magdalena et Martha plorantes pro Lazaro, et Iesus cantet:
 Lazarus, amicus noster, dormit. Eamus et a somno resuscitemus eum.
Tunc Maria Magdalena et Martha flendo cantent:
 Domine, si fuisses hic, frater noster non fuisset mortuus.
Et sic tacendo clerus cantet:
 Videns Dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lacrimatus est coram Iudeis et clamabat.
Et Iesus cantet:
 Lazare, veni foras.
Et clerus cantet:
 Et prodiit ligatis m<anibus> et p<edibus>, qui f<uit> q<uadriduum> m<ortuus.>
Interim Iudas veniat festinando et querat opportunitatem tradendi dicens:
 O pontifices, o viri magni consilii, Iesum volo vobis tradere.
Cui pontifices respondeant:
 O Iuda, si nobis Iesum iam tradideris, triginta argenteis remuneraberis.
Iudas respondeat:
 Iesum tradam, credite;
rem promissam michi solvite;
turbam mecum dirigite;
Iesum caute deducite!
Pontifices cantent:
 Iesum tradas propere;
hanc turbam tecum accipe
et procede viriliter;
Iesum trade velociter!
Iudas tunc det Iudeis signum cantando:
 Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!
Tunc turba Iudeorum sequatur Iudam cum gladiis et lucernis donec . . . ad Iesum.
Interea Iesus faciat, ut mos est in cena..
Postea assumat quatuor discipulos et ceteris dicat, quos relinquit:
 Dormite iam et requiescite.
Deinde vadat orare et dicat quatuor discipulis:
 Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et orate, ne intretis in temptationem.
Tunc ascendat in montem Oliveti et flexis genibus respiciens celum petat dicendo:
 Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Fiat voluntas tua.
Hoc facto redeat ad quatuor discipulos et inveniat eos dormientes et dicat Petro:
 Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum? Manete hic, donec vadam et orem.
Postea vadat iterum orare ut antea:
 <Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Fiat voluntas tua.>
Tunc iterato veniat ad discipulos et inveniat eos dormientes et dicat ad eos:
 Manete hic!
Et iterum dicit:
 Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Tunc redeat ad discipulos et cantet:
 Una hora non potestis vigilare mecum, qui exhortabamini mori pro me.Vel Iudam non videtis, quomodo non dormit, sed festinat tradere me Iudeis? Surgite eamus. Ecce appropinquat, qui me traditurus est.
Veniat Iudas ad Iesum cum turba Iudeorum..
Quibus Iesus dicat:
 Quem queritis?
Qui respondent:
 Iesum Nazarenum.
Iesus dicit:
 Ego sum.
Et turba retrocedat..
Item Iesus dicit:
 Quem queritis?
Iudei:
 Iesum Nazarenum.
Iesus respondet:
 Dixi vobis, quia ego sum.
Item:
 Si ergo me queritis, sinite hos abire.
Tunc apostoli dent fugam excepto Petro..
Et Iudas dicat:
 Ave, Rabbi.
Iesus illi respondet:
 O Iuda, ad quid venisti?
Peccatum magnum tu fecisti.
Me Iudeis traditum
ducis ad patibulum
cruciandum.
Et Iesus dicat:
 Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me; <quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.>
Et ducatur Iesus ad pontifices..
Et chorus cantet:
 Collegerunt pontifices <et Pharisei concilium et dicebant>.
Et pontifices cantent et cogitent, quid faciant:
 Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.
Et Caiphas cantet:
 Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat.
Clerus cantet:
 Ab ipso ergo die cogitaverunt <interficere eum dicentes: Ne forte veniant Romani, et tollant nostrum locum et gentem.>
Postea ducitur ad Pilatum Iesus..
Et dicunt Iudei:
 Hic dixit: Solvite templum hoc, et post triduum rcedificabo illud.
Pilatus respondet:
 Quam accusationem affertis adversus hominem istum?
Iudei respondent:
 Si non fuisset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Pilatus:
 Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum.
Iudei:
 Nobis non licet interficere quemquam.
Postea ducatur Iesus ad Herodem, qui dicat ei:
 Homo Galileus es?
Iesus vero tacebat.
Et Herodes iterum dicit:
 Quem te ipsum facis?
Iesus non respondet ei ad unum verbum. Tunc Iesus induatur veste alba, et reducunt Iesum ad Pilatum. Tunc conveniunt Pilatus et Herodes et osculantur invicem. Et Iesus veniat ad Pilatum et ipse dicit:
 Nullam causam mortis invenio in homine isto.
Iudei dicunt:
 Reus est mortis.
Tunc Pilatus dicat ad Iesum:
 Tu es rex Iudeorum?
Iesus respondit:
 Tu dicis, quia rex sum.
Pilatus dicit:
 Gens tua et pontifices tui tradiderunt te michi.
Iesus paulatim dicat:
 Regnum meum non est de hoc mundo.
Pilatus item dicat:
 Ergo quem te ipsum facis?
Iesus vero taceat..
Et Pilatus dicit ad pontifices:
 Quid faciam de Iesu Nazareno?
Iudei:
 Crucifigatur.
Pilatus:
 Corripiam ergo illum et dimittam.
Tunc ducitur Iesus ad flagellandum..
Postea Iesus induatur veste purpurea et spinea corona..
Tunc dicant Iudei blasphemando ad Iesum:
 Ave, rex Iudeorum.
Et dent ei alapas:
 Prophetiza, quis est, qui te percussit?
Et ducant eum ad Pilatum..
Cui Pilatus dicit:
 Ecce homo.
Iudei:
 Crucifige, crucifige eum.
Pilatus:
 Accipite eum vos et crucifigite. Nullam causam invenio in eo.
Iudei:
 Si hunc dimittis, non es amicus Cesaris.
Item:
 Omnis, qui se facit regem, contradicit Cesari.
Pilatus:
 Unde es tu?
Iesus tacet.
Pilatus:
 Michi non loqueris?
Item:
 Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem dimittere te?
Iesus respondet:
 Non haberes in me potestatem, nisi desuper tibi datum fuisset.
Pilatus ad Iudeos:
 Regem vestrum crucifigam?
Iudei respondent:
 Crucifigatur, quia filium Dei se fecit.
Pilatus lavans manus suas cum aqua, et dicat ad Iudeos:
 Innocens ego sum a sanguine huius. Vos videritis.
Tunc Iesus ducatur ad crucifigendum.
Tunc Iudas ad pontifices vadat cantando et reiectis denariis dicit flendo:
 Penitet me graviter, quod istis argenteis Christum vendiderim.
Item:
 Resumite vestra, resumite! Mori volo et non vivere. Suspendii supplicio me volo perdere.
Pontifices:
 Quid ad nos, Iudas Scariotis? Tu videris.
Statim veniat diabolus et ducat Iudam ad suspendium, et suspenditur.
Tunc veniant mulieres a longe plorantes flere Iesum, quibus Iesus dicat:
 Filie Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas.
Tunc Iesus suspendatur in cruce..
Et titulus fiat:
 Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
Tunc respondent Iudei Pilato cantando:
 Regem non habemus nisi Cesarem.
Pilatus:
 Quod scripsi, scripsi.
Tunc veniat mater Domini lamentando cum Iohanne evangelista, et ipsa accedens crucem respicit crucifixum:
 Awe, awe, mich hiuet vnde immer we!
Awe, wi sihe ich nv an
daz liebiste chint, daz ie gewan
ze dirre werlde ie dehain wip.
Awe, mines shoene chindes lip!
Item:
 Den sihe ich iemerlichen an.
Lat iuch erbarmen, wip vnde man.
Lat iwer ovgen sehen dar
vnde nemt der marter rehte war.
Item:
 Wart marter ie so iemerlich
vnde also rehte angestlich?
Nv merchet marter, not unde tot
vnde al den lip von blute rot.
Item:
 Lat leben mir daz chindel min
vnde toetet mich, die muter sin,
Mariam, ich vil armez wip.
Zwiv sol mir leben vnde lip?
Item mater Dommi omni ploratu exhibens multos planctus et clamat ad mulieres flentes et conquerendo valde:
 Flete, fideles anime,
flete, sorores optime,
ut sint multiplices
doloris indices
planctus et lacrime!
Fleant materna viscera,
Marie matris vulnera.
Materne doleo,
que dici soleo
felix puerpera.
 Triste spectaculum
crucis et lancee!
Clausum signaculum
mentis virginee
profunde vulnerat.
Hoc est, quod dixerat,
quod prophetaverat
senex prenuntius,
hic ille gladius,
qui me transverberat.
 Dum caput cernu<um,
dum spinas capitis,
dum plagas manuum
cruentis digitis
supplex suspicio,
sub hoc supplicio
tota deficio,
dum vulnus lateris,
dum locus vulneris
est in profluvio.>
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
Tunc Maria amplexatur Iohannem et cantet eum habens inter bracchia:
 Mi Iohannes, planctum move,
plange mecum, fili nove,
fili novo federe
matris et matertere.
Tempus est lamenti,
immolemus intimas
lacrimarum victimas
Christo morienti.
Et per horam quiescat sedendo. Et iterum surgat et cantet:
 Planctus ante nescia,
planctu lassor anxia,
crucior dolore;
 orbat orbem radio,
me Iudea filio,
gaudio, dulcore.
 Fili, dulcor unice,
singulare gaudium,
matrem flentem respice
conferens solatium.
 Pectus mentem, lumina
tua torquent vulnera.
Que mater, que femina
tam felix, tam misera!
 Flos florum, dux morum,
venie vena,
quam gravis in clavis
est tibi pena.
 Proh dolor, hinc color
effugit oris,
hinc ruit, hinc fluit
unda cruoris.
 O quam sero deditus,
quam cito me deseris;
o quam digne genitus,
quam abiecte moreris.
 O quis amor corporis
tibi fecit spolia;
o quam dulcis pignoris
quam amara premia.
 O pia gratia
sic morientis,
o zelus o scelus
invide gentis.
 O fera dextera
crucifigentis,
o lenis in penis
mens patientis.
 O verum eloquium
iusti Simeonis!
quem promisit, gladium
sentio doloris.
 Gemitus, suspiria
lacrimeque foris
vulneris indicia
sunt interioris.
 Parcito proli,
mors, michi noli,
tunc michi soli
sola mederis.
 Morte, beate,
separer a te,
dummodo, nate,
non crucieris.
 Quod crimen, que scelera
gens commisit effera,
vincla, virgas, vulnera,
sputa, spinas, cetera
sine culpa patitur.
 Nato, queso, parcite,
matrem crucifigite
aut in crucis stipite
nos simul affigite!
male solus moritur.
 Reddite mestissime
corpus vel exanime,
ut sic minoratus
crescat cruciatus
osculis, amplexibus!
 Utinam sic doleam,
ut dolore peream,
nam plus est dolori
sine morte mori
quam perire citius.
 Quid stupes, gens misera,
terram se movere,
obscurari sidera,
languidos lugere?
 Solem privas lumine,
quomodo luceret?
egrum medicamine,
unde convaleret?
 Homicidam liberas,
Iesum das supplicio;
male pacem toleras,
veniet seditio.
 Famis, cedis, pestium
scies docta pondere
Iesum tibi mortuum
Barrabamque vivere.
 Gens ceca, gens flebilis,
age penitentiam,
dum tibi flexibilis
Iesus est ad veniam.
 Quos fecisti, fontium
prosint tibi flumina,
sitim sedant omnium,
Cuncta lavant crimina.
 Flete, Sion filie,
tante grate gratie;
iuvenis angustie
sibi sunt delicie
pro vestris offensis.
 In amplexus ruite,
dum pendet in stipite;
mutuis amplexibus
se parat amantibus
brachiis protensis.
 In hoc solo gaudeo,
quod pro vobis doleo.
Vicem, queso, reddite,
matris damnum plangite!
Tunc iterum amplexetur Iohannem et cantet:
 Mi Iohannes, planctum move,
plange mecum, fili nove,
fili novo federe
matris et matertere.
Tempus est lamenti,
immolemus intimas
lacrimarum victimas
Christo morienti.
Iohannes ad hec:
 O Maria, tantum noli
lamentare tue proli!
Sine me nunc plangere,
que vitam cupis cedere.
Et Iohannes teneat Mariam sub humeris.
Et dicat Iesus ad eam:
 Mulier, ecce filius tuus.
Deinde dicit ad Iohannem:
 Ecce mater tua.
Postea vadant Maria et Iohannes de cruce.
Et Iesus dicat:
 Sitio.
Statim veniant Iudei prebentes spongiam cum aceto.
Et Iesus bibat:
 Consummatum est.
Tunc Longinus veniat cum lancea et perforet latus eius et ille dicat aperte:
 Ich wil im stechen ab daz herze sin,
daz sich ende siner marter pin.
Iesus videns finem dicit clamando:
 Ely, Ely, lama sabactany, hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Et inclinato capite emittat spiritum.
Longinus:
 Vere filius Dei erat iste.
Item:
 Dirre ist des waren gotes suon.
Item:
 Er hat zaichen an mir getan,
wan ich min sehen wider han.
Et unus ex Iudeis dicat ad Iudeos:
 Eliam vocat iste. Eamus et videamus, si Elias veniens liberet eum an non.
Alter Iudeus:
 Si filius Dei es, descende de cruce.
Item alter:
 Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: