Title

Incipit ludus immo exemplum
dominice resurrectionis
Incipit ludus immo exemplum dominice resurrectionis.
Cantatis matutinis in die pasche omnes persone ad ludum disposite sint parate in loco speciali secundum suum modum et procedant ad locum, ubi sit sepulchrum. Primum veniat Pilatus et uxor sua cum magnis luminibus, militibus precedentibus, assessoribus sequentibus, deinde pontificibus et Iudeis; post hec veniant angeli et Marie et apostoli.
Ingressus Pilatus <cum Iesu in pretorium; tunc ait illi:
 Tu es rex Iudeorum.
Respondit:
 Tu dicis, quia rex sum.
Exivit ergo Iesus de pretorio portans coronam et vestem purpuream; et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes:
 Crucifigatur, quia filium Dei se fecit.
Versus:
Tunc ait illis Pilatus:
 Regem vestrum crucifigam?
Responderunt pontifices:
 Regem non habemus nisi Cesarem>.
Primum cantent pontifices:
 O domine, recte meminimus,
quod a turba sepe audivimus,
seductorem consuetum dicere:
«Post tres dies volo resurgere.»
Pilatus:
 Sicut michi dictat discretio
† et astuta vestra cognitio,
michi crimen vultis imponere
de Iesu, quem fecistis perdere.
Pontifices:
 Vestra virtus et sapientia
nobis valde est necessaria;
seductoris namque discipuli
machinantur ruinam populi.
Uxor Pilati:
 Versutia horum non faciat,
ut sepulchrum preses custodiat;
vestra namque perpendat gloria,
quanta passa fui per somnia.
Assessores:
 Militibus ergo precipias
custodire noctis vigilias,
ne furentur illum discipuli
et dicant plebi: «Surrexit a mortuis».
Iudei stent ante Pilatum et cantent:
 Audi, preses, nostras preces,
ne sis deses; nobis debes
hos prestare milites
ad sepulchrum, ut defunctus
observetur, ne tollatur
suis a discipulis.
Respondet Pilatus:
 En habetis custodum copiam.
custodite noctis vigiliam,
ne furentur illum discipuli
et dicant eum vivere populi!
Tunc Iudei se vertant ad milites parum:
 Militibus damus pecuniam
ut habeant semper custodiam
seductoris, qui dixit temere:
 «Post tres dies volo resurgere.»
Milites petant pecuniam:
 Quid mercedis ob hoc habebimus,
si custodes vestri manserimus,
ne tollant Iesum discipuli
et credant eum vivere populi?
Iudei ostendant illis pecuniam:
 O viri fortes, vobis dabimus pretium.
Custodite sepulchrum!
Deinde exhibeant denarios in numero:
 Nummos centum quivis accipiat
vel talentum, ut non decipiat,
sed custodes existant tumuli,
ne furentur illum discipuli.
Demum in toto sine numero:
 Pecunia militibus abunde tradatur,
ne seductor perfidus furtim auferatur.
Tunc milites accepta pecunia evaginent enses et vadant ad sepulchrum et circumeant illud ordinate cantando simul:
 Defensores; deinde unusquisque
militum suas vigilias solus, si velit.
Defensores erimus tumuli,
ne furentur illum discipuli
et fallendo dicant in populis:
 «Resurrexit Christus a mortuis.»
Primus miles:
 Non credimus Iesum resurgere,
sed, ne corpus quis possit tollere,
providemus per has vigilias.
Schavwe propter insidias!
 «Resurrexit Christus a mortuis.»
Secundus miles:
 Non credimus, ut quicquam conferat,
sed ne corpus eius quis auferat
custodimus noctis vigilias.
Schavwe propter insidias!
 «Resurrexit Christus a mortuis.»
Tertius miles:
 Schavwe alumbe, ne fures veniant
et corpus Iesu furtim auferant,
custodimus noctis vigilias.
Schavwe propter insidias!
 «Resurrexit Christus a mortuis.»
Quartus miles:
 Non exigit humana ratio,
ut resurgat vivus ex mortuo.
Seductores ferunt versutias.
Schavwe propter insidias!
 «Resurrexit Christus a mortuis.»
Quintus miles:
 Si mortuus posset resurgere,
potuisset profecto vivere.
Quare tulit morus angustias?
Schavwe propter insidias!
Tunc veniant duo angeli, unus ferens ensem flammeum et vestem rubeam, alter vero vestem albam et crucem in manu. Angelus autem ferens ensem percutiat unum ex militibus ad galeam, et medio fiant tonitrua magna, et milites cadant quasi mortui. Et angeli stantes ante sepulchrum nuntient cantando Christum surrexisse:
 Alleluia!
 Resurrexit victor ab inferis,
pastor ovem reportans humeris.
 Alleluia!
 Non divina tamen potentia
est absorta carnis substantia.
 Alleluia!
 Reformator ruine veteris
causam egit humani generis.
 Alleluia!
Tunc veniant Marie inquirendo aromata et cantent simul:
 Aromata pretio querimus,
corpus Iesu ungere volumus.
Aromata sunt odorifera
sepulture Christi memoria.
Tunc apothecarius audiens eas vocet:
 Huc propius flentes accedite
et unguentum, si vultis, emite!
† aliter nusquam portabitis.
Vere quantus est dolor vester!
Item Marie:
 Dic tu nobis, mercator iuvenis,
hoc unguentum si tu vendideris,
dic pretium, pro quanto dederis.
Heu, quantus est dolor noster!
Apothecarius:
 Dabo vobis unguenta optima,
salvatoris ungere vulnera
sepulture eius in memoriam
et nomini eius ad gloriam.
Uxor apothecarii levet pyxidem et cantet:
 Hoc unguentum si vultis emere,
auri talentum michi tradite,
aliter nusquam portabitis.
Vere quantus sit dolor vester!
Et sic ement aromata:
 Apothecarius ostendat eis viam ad sepulchrum:
 Hec est vera semita,
que recte, non per devia
vos ducet ad hortum.
Ibi cum veneritis,
illum, quem vos queritis,
videbitis Iesum,
salvatorem vestrum.
Marie ostensa via vadunt ad sepulchrum et cantant:
 Sed eamus et ad eius properemus tumulum;
si dileximus viventem, diligamus mortuum.
Marie lamentando cantent et vadant circa sepulchrum:
 Heu! Nobis internas mentes quanti pulsant gemitus
pro nostro consolatore, quo privamur misere,
quem crudelis Iudeorum morti dedit populus.
Item cantent:
 Iam percusso ceu pastore oves errant misere,
sic magistro discedente turbantur discipuli,
atque nos absente eo dolor tenet nimius.
Item cantent:
 Iam iam ecce, iam properemus ad tumulum
ungentes corpus sanctissimum.
Una sola cantet:
 O Deus!
Alia sola cantet:
 O Deus!
Tertia sola cantet:
 O Deus!
Deinde simul:
 Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
Interea vadant milites ad Pilatum et pontifices et Iudeos et nuntient, quod viderunt et audierunt:
 Visionem gravem sustulimus,
terribiles iuvenes vidimus,
et in terre motu, quem sensimus,
crucifixum surgere novimus.
Item cantent:
 Nobis autem custodientibus
et vigilias noctis servantibus
supervenit celestis nuntius,
qui et dixit: «Surrexit Dominus.»
Tunc pontifices perterriti corrumpunt milites muneribus, ut taceant:
 Que refertis, verba supprimite!
Hanc mercedem ob hoc suscipite!
Et ne rumor in turba prodeat,
<Fides vestra caute provideat.>
[Versio Klosterneuburg:]
Morem nobis in turba gerite,
corpus furtim sublatum dicite:
 «cum nos gravis somnus oppresserit,
fur de nocte eum abstulerit.»
Milites accepta pecunia ad populum cantant:
 Vigilie cunctos oppresserant,
iam nos sparsim dormire noverant.
Ad sepulchrum fures accelerant,
ut magistrum alias transferant.
 In ruinam igitur populi
furati sunt Iesum discipuli.
Ut valeant turbam seducere,
mentiuntur magistrum vivere.
Tunc Marie redeunt ad discipulos cantando:
 En angeli aspectum vidimus
et responsum eius audivimus;
nam testatur Dominum vivere.
Sic oportet te, Simon, credere.
Apostoli cantant:
 Ista sunt similia deliramentorum
nec persuasibilia mentibus virorum.
Tunc Petrus et Iohannes properant ad monumentum, et precurrens Iohannes et inveniens sudarium cantat:
 Monumentum inveni vacuum
nec in eo video mortuum
miror quidem, si resurrexerit
an aliquis eum abstulerit.
Postea venit Petrus tollens linteamina. Revertuntur ad omnes apostolos cantantes:
 Monumentum vidimus vacuum
nec in eo vidimus mortuum;
sed nescimus, si resurrexerit
an aliquis eum abstulerit.
Tunc Maria Magdalena, que fuerat vestigio secuta Petrum et Iohannem ad monumentum, illis redeuntibus ipsa sola remanet cantans:
 Cum venissem ungere mortuum,
monumentum inveni vacuum.
Heu! Nescio recte discernere,
ubi possim magistrum querere.
 En lapis est vere depositus,
qui fuerat in signum positus.
Munierant locum militibus;
locus vacat eis absentibus.
 Dolor crescit, tremunt precordia
de magistri pii absentia,
qui salvavit me plenam vitiis
pulsis a me septem demoniis.
Heu! redemptio Israel ut quid mortem sustinuit!
Tunc Iesus quasi ut specie hortulani apparens cantat:
 Mulier, quid ploras?
Tunc Maria:
 Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt illum.
Cui iterum Iesus:
 Mulier, quid ploras? Quem queris?
Item Maria:
 Domine, si tu sustulisti eum, dicito michi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
Iesus in specie Christi:
 Maria!
Maria respondit:
 Rabboni!
Eaque volente iam tangere pedes eius, dicit ei Iesus:
 Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis:
 «Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.»
Tunc duo angeli precedentes Iesum ad infernum cantant:
 [Alleluia! Surrexit Christus et illuxit populo suo, quem redemit sanguine suo.]
Iesus veniens ad portas inferni et inveniens clausas cantat:
 Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie.
Tunc diabolus:
 Quis est iste rex glorie?
Iesus:
 Dominus fortis et potens, Dominus potens in prelio.
Hoc ter repetito Iesus magno impetu tandem confringit portas inferni. Infernales vero intuentes vultum eius cantant:
 Advenisti, desiderabilis, <quem expectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte vinculatos de claustris. Te nostra vocabant suspiria; te larga requirebant tormenta; tu factus es spes desperatis, magna consolatio in tormentis.>
Postea Maria Magdalena inveniens alias duas Marias cantat:
 Vere vidi Dominum vivere,
nec dimisit me pedes tangere.
Discipulos oportet credere,
quod ad patrem velit ascendere.
Tunc ille tres iam certificate de resurrectione Domini nuntiant eam apostolis cantantes:
 Galileam omnes adibitis;
ibi Iesum vivum videbitis.
Quem post mortem vivum non vidimus,
nos ibidem visuros credimus.
Apostoli sine cessatione murmurant hymnum istum plangentes Dominum:
 Iesu, nostra redemptio
amor et desiderium,
Deus, creator omnium,
homo in fine temporum,
 Que te vicit clementia,
ut ferres nostra crimina,
crudelem mortem patiens,
ut nos a morte tolleres?
 Inferni claustra penetrans,
tuos captivos redimens,
victor triumpho nobili
ad dextram Patris residens,
 Ipsa te cogat pietas,
ut mala nostra superes
parcendo et voti compotes
nos tuo vultu saties.
 Tu esto nostrum gaudium,
qui es futurus premium;
sit nostra in te gloria
per cuncta semper secula.
 Gloria tibi, Domine,
qui scandis super sidera,
cum Patre et Sancto Spiritu
in sempiterna secula.
Item apostoli videntes eam eminus in talem vocem prorumpunt cantando:
 Dic nobis, Maria,
quid vidisti in via?
Maria respondit:
 Sepulchrum Christi viventis
et gloriam vidi resurgentis,
angelicos testes,
sudarium et vestes.
Surrexit Christus, spes mea;
precedet suos in Galilea.
Tunc apostoli omnes:
 Credendum est magis soli Marie veraci
Quam Iudeorum turbe fallaci.
Scimus Christum surrexisse a mortuis vere.
tu nobis, victor rex, miserere.
Deinde omnes apostoli et mulieres veniunt ostendere linteamina populo. Cantant:
 Cernitis, o socii, ecce linteamina et sudarium, et corpus Iesu in sepulchro non est inventum.
Illis ostensis chorus totus cantat:
 Post pass<ionem> Do<mini factus est conventus, quia non est inventum corpus in monumento; lapis sustinuit perpetuam vitam, monumentum reddidit celestem margaritam, Alleluia.>
Currebant duo simul, et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et prior venit ad monumentum. Alleluia.
Et populus universus iam certificatus de Domino, cantor sic imponit:
 Christ, der ist erstanden
<von der marter alle,
des sull wir alle fro sein,
Christ sol unser trost sein.
 Kyrieleyson.>

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: