Title

Planctus ante nescia
Gotfridus, Subprior de St. Victor (c. 1130 - c. 1194)
Planctus ante nescia,
planctu lassor anxia,
crucior dolore;
  orbat orbem radio,
me ludea filio,
gaudio, dulcore.
Fili, dulcor unice,
singulare gaudium,
matremflentem respice
conferens solatium.
  Pectus, mentem, lumina
tua torquent vulnera,
que mater, que femina
tam felix, tam misera!
Flos florum, dux morum,
venie vena,
quam gravis in clavis
est tibi pena.
  Proh dolor, hinc color
effegit oris,
hinc ruit, hinc fluit
unda cruoris.
O quam sero deditus,
quam cito me deseris;
o quam digne genitus,
quam abiecte moreris.
  O quis amor corporis
tibi fecit spolia;
o quam dulcis pignoris
quam amara premia.
O pia gratia
sic morientis,
o zelus, o scelus,
invide gentis.
  O fera dextera
crucifigientis,
o lenis in penis,
mens patientis.
O verum eloquium
iusti Simeonis!
quem promisit, gladium
sentio doloris.
  Gemitus, suspiria
lacrimeque foris
vulneris indicia
sunt interioris.
Parcito proli,
mors michi noli
tune michi soli
sola mederis.
  Morte, beate,
separer a te,
dummodo, nate,
non crucieris.
Quod crimine, que scelera
gens commisit effera,
vincla, virgas, vulnera,
sputa, spinas, cetera
sine culpa patitur.
  Nato, queso, parcite,
matrem crucifigite
aut in crucis stipite
nos simul affugite!
male solus moritur.
Reddite mestissime
corpus vel examine,
ut sic minoratus
crescat cruciatus
osculis, amplexibus!
  Utinam sic doleam,
ut dolore peream,
nam plus est dolori
sine morte mori
quam perire citius.
Quid stupes, gens misera,
terram se movere,
obscurari sidera,
languidos lugere?
  Solem privas lumine,
quomodo luceret?
egrum medicamine,
unde convaleret?
Homicidam liberas,
lesum das supplicio;
male pacem toleras,
veniet seditio.
  Famis, cedis, pestium
scies docya pondere
lesum tibi mortuum
Barrabamque vivere.
Gens ceca, gens flebilis,
age penitentiam,
dum tibi flexibilis
lesus est ad veniam.
  Quos fecisti, fontium
prosint tibi flumina,
sitim sedant omnium,
cuncta lavant crimina.
Flete, Sion filie,
tante grate gratie;
iuvenis angustie
sibi sunt delicie
pro vestris offensis.
  In amplexus ruite,
dum pendet in stipite;
mutuis amplexibus
se parat amantibus
brachiis protensis.
In hoc solo gaudeo,
quod pro vobis doleo,
vicem, queso, reddite,
matris damnum plangite!

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: