Title

Ludus breviter de passione
Ludus breviter de passione primo inchoatur ita.
Quando Dominus cum discipulis procedere vult ad locum deputato, ubi mandatum debet esse, et in processu dicant apostoli ad Dominum:
Ubi vis paremus tibi comedere pascha?
Et Dominus respondet:
Ite in civitatem ad quendam et dicite ei:
Magister dicit: «Tempus meum prope est; apud te facio pascha cum discipulis meis».
Et in deputato loco faciant mensam parari cum mensale, cum pane et vino. Et Dominus discumbat cum duodecim apostolis suis, et edentibus illis dicat:
Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est in hac nocte.
Et unusquisque pro se respondet:
Numquid ego sum, Domine?
Et Dominus respondet:
Qui intinguit mecum manum in parapside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Ve autem homini illi, per quem filius hominis tradetur; bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille.
Respondet Iudas:
Numquid ego sum, Rabbi?
Et Dominus dicat:
Tu dixisti.
Tunc medio tempore vadat Iudas ad pontifices et ad Iudeos et dicat:
Quid vultis michi dare, et ego vobis eum tradam?
At illi constituant ei:
Triginta argenteos.
Et ista hora accipiat Dominus panem, frangat, benedicat et dicat:
Accipite et comedite, hoc est corpus meum.
Similiter et calicem. Et postquam cenavit, Dominus dicat:
Surgite, eamus hinc; ecce appropinquabit, qui me tradet.
Et Iudas accedens ad Iesum clamando dicat:
Ave, Rabbi!
Et osculando irruat in eum. Tunc Dominus dicat:
Amice, ad quid venisti?
Iudei et milites accedant ad Dominum et manus iaciant in eum et teneant eum. Et ita ducant eum ad Pilatum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugiant. Et accusent eum coram eo in tribus causis et dicant:
Hic dixit:
Possum destruere templum Dei et post triduum reedificare illud.
Secundo:
Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari et dicentem se Christum regem esse.
Tertio:
Commovit populum docens per universam Iudeam et incipiens a Galilea usque huc.
Tunc Pilatus respondet:
Quid enim mali fecit?
Dicant Iudei:
Si non esset malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Respondet Pilatus:
Accipite cum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Ego nullam causam invenio in hoc homine. Vultis ergo, dimittam regem Iudeorum?
Iudei clamando dicant:
Non, sed crucifigatur.
Et clamando magis dicant:
Crucifige, crucifige eum!
Et Pilatus respondet:
Accipite eum vos et crucifigite!
Dicant Iudei:
Non, nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit.
Respondet Pilatus:
Regem vestrum crucifigam?
Tunc dicant pontifices:
Regem non habemus nisi Cesarem.
Et Pilatus accipiat aquam et dicat:
Mundus sum a sanguine huius iusti; vos videritis.
Et baiulet sibi crucem, et ducant eum, ubi crucifigatur. Tunc unus ex militibus veniat cum lancea, tangat latus eius. Tunc ipse Dominus in cruce alta voce clamet:
Ely, Ely, lama sabactani: Deus <meus>, Deus meus, ut <quid dereliquisti me?>
Tunc Maria mater Domimi veniat et due alie Marie et Iohannes. Et Maria planctum faciat quantum melius potest. Et unus ex Iudeis dicat:
Si filius Dei es, descende nunc de cruce!
Alter Iudeus:
Confidit in Deo; liberet eum nunc si vult.
Item tertius:
Alios salvos fecit, se ipsum autem non potest salvum facere.
Et Dominus dicat:
Consummatum est.
Et:
In manus tuas commendo spiritum m<eum>.
Et inclinato capite emittat spiritum. Tunc veniat Ioseph ab Arimathia et petat corpus Iesu. Et permittat Pilatus. Et Ioseph honorifice sepeliat eum.
Et ita inchoatur ludus de resurrectione.
Pontifices:
O domine, recte meminimus.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: