Title

Mundus finem properans
Mundus finem properans vergit ad occasum;
omnis compaternitas retro vertit nasum.
Celeste sacrarium sic minatur casum,
quasi cum novacula fundo sit abrasum.
4
Dolor se multiplicat ut parturientis;
sevit in ecclesia pena morientis.
Non est, qui respiciat lacrimas plangentis,
sed manus invaluit iacula mittentis.
8
Antichristus nuntios plurimos premisit,
sed in Christi milites acies divisit,
quibus arma bellica plurima commisit
renovare cupiens, demon quod amisit.
12
Instituta primitus patrum floruerunt,
qui carnis et sanguinis curam non egerunt,
sine mundo vivere semper studuerunt;
taliter perpetua regna meruerunt.
16
Benedicti regula fuit primitiva,
placuit pre ceteris, quia fuit diva;
primo constantissima — sed nunc est procliva —
eminebat ceteris et compositiva.
20
Ab hac derivatus est ordo Griseorum,
qui dat elemosinam et frequentat chorum;
sudat et inflectitur studio laborum,
unde sperat fieri consors angelorum.
24
Clericorum regulam pater Augustinus
ornavit sollemniter; post hec Norperthinus
ordinem instituit. paulo plus, non minus,
has qui servat regulas, Deo fit vicinus.
28
Heu, nostris temporibus emersit dolosa
novitas, irrutilat undique famosa.
Istam plebem sequitur turba copiosa
sperans indulgentia frui spatiosa.
32
Hi, quos novos nomino, sunt fratres minores
et maiores sitiunt nummos et honores.
Deus, qualis novitas et quales sunt mores!
Modo superveniunt etiam sorores.
36
Sorores, sic credite, sunt Magdalenite,
et fratres ex opere dicuntur Paulite,
sed, opinor, verius sunt Ismahelite;
botrus non colligitur dulcis ab hac vite.
40
Erant a principio quasi nil habentes;
modo vivunt omnia tamquam possidentes.
Raro sunt in cellulis, semper sunt currentes;
quamvis multa habeant, tamen sunt egentes.
44
Castra solent querere, claustra devitare;
domos querunt divitum, sciunt bene quare:
vesci volunt pinguibus et vinum potare,
contemnunt cum monachis olus manducare.
48
Audite, dilectissimi, magnum detrimentum:
arbitror, a fratribus nefas sit inventum;
indulgent pro prandio dies bene centum,
pro quibus ipsi colligunt aurum et argentum.
52
Divites recipiunt in confessione;
clericis preiudicant; sine ratione
fremunt et concutiunt mira torsione.
Tua, dum vis, iudica, Deus, ultione.
56
Propter laudes hominum predicant in foro
et cum sacerdotibus raro sunt in choro,
quosque iunxit Dommus, contradicunt thoro.
Confundantur citius! Illud supplex oro.
60

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: