Title

Pange, vox adonis
Pange, vox adonis,
nobilem prelatum de Solio,
qui gaudet in donis
et caret vitiorum lolio.
Est iocundus, letus et affabilis,
in promisso stabilis,
providus, prudens, honorabilis.
 
 Cum architriclino
dicere possem eius vultibus:
«Tu servasti vino
nobili finem atque dapibus,
et post primum non datur deterius:
verum loquor verius:
funditur bonum atque melius.
Ad gradus virtutum
properas ut sol ad meridiem.»
paupertatis nutum
sentiens queres eius faciem.
Cur, Fortuna vitrea, sic deficis,
cur cito non efficis,
quod sit hic in loco pontificis.
 
 Sed si non est princeps,
cathedre scilicet officio,
ut clerus deinceps
memoret, quando fit electio:
est statura ceteris prestantior,
vultu elegantior,
moribus cunctis honorantior.
Maior mea laude,
dignior, forma veri hominis;
tamen sine fraude
gloriam cano sui nominis.
Verbi Dei gratia fit ratio,
non est adulatio;
hunc decet vere collaudatio.
 
 Huic ignoro parem
circiter per totam Carinthiam.
Si perambularem
Saxones, Francos et Bawariam,
Swevos, Rhenum, fertilem Alsatiam,
ibi finem faciam, —
non habet clerus talem gratiam.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: