Title

Rex Egypti cum comitatu suo
.I.
Rex Egypti cum comitatu suo in locum suum producatur cum conductu:
Estivali gaudio
tellus renovatur,
militandi studio
Venus excitatur.
gaudet chorus iuvenum,
dum turba frequens avium
garritu modulatur.
  Refl. Quanta sunt gaudia
amanti et amato,
sine fellis macula
dilecte sociato!
iam revernant omnia
nobis delectabilia,
hiems eradicatur.
Ornantur prata floribus
varii coloris,
quorum delectatio
causa fit amoris.
gaudet chorus iuvenum,
dum turba frequens avium
garritu modulatur.
  Refl. Quanta sunt gaudia
amanti et amato,
sine fellis macula
dilecte sociato!
iam revernant omnia
nobis delectabilia,
hiems eradicatur.
.II.
[. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . :]
Ab estatis foribus
nos Amor salutat,
humus picta floribus
faciem commutat.
Flores amoriferi
iam arrident tempori;
perit absque Venere
flos etatis tenere.
 Omnium principium
dies est vernalis,
vere mundus celebrat
diem sui natalis.
Omnes huius temporis
dies festi Veneris.
Regna Iovis omnia
hec agant sollemnia!
.III.
Et tam iste comitatus quam comitatus regis hec sepius cantent:
Ad fontem Philosophie sitientes currite
et saporis tripertiti septem rivos bibite,
uno fonte procedentes, non eodem tramite!
Quem Pythagoras rimatus excitavit Physice,
inde Socrates et Plato honestarunt Ethice,
Aristoteles loquaci desponsavit Logice.
Ab his secte multiformes Athenis materiam
nacte hoc liquore totam irrigarunt Greciam,
que redundans infinite fluxit in Hesperiam.
.IV.
Hec nova gaudia
sunt veneranda,
festa presentia
magnificanda.
  Refl. Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
Concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.
Heccine frivola
cupiditatis
tribuunt idola
captivitatis.
  Refl. Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
Concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.
Apta deliciis
caro letatur,
hac . . . vitiis
mens violatur.
  Refl. Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
Concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.
Affectionibus
motus tumultus
tollit virtutibus
proprios cultus.
  Refl. Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
Concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.
Ista sunt devia
felicitatis,
otia mollia
sunt voluptatis:
  Refl. Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
Concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.
Ista negotia
plena malorum
et desideria
flagitiorum.
  Refl. Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
Concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.
.V.
Et sepius repetant:
Deorum immortalitas [est omnibus colenda,
corum et pluralitas ubique metuenda.]
Stulti sunt [et vere fatui, qui deum unum dicunt,
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.]
In ingressu Marie et Ioseph cum Iesu omnia idola Egyptiorum corruant. Ministri vero sepius ea restituant et thura incendant cantantes:
Hoc est numen salutare,
cuius fundat ad altare
preces omnis populus.
Huius nutu reflorescit,
si quandoque commarcescit,
manus, pes vel oculus.
 
 Honor Iovi cum Neptuno!
Pallas, Venus, Vesta, Iuno
mire sunt clementie;
Mars, Apollo, Pluto, Phebus
dant salutem lesis rebus
insite potentie.
Quod quia non proficit, minister precedat regem et cantet:
Audi, rex Egiptiorum,
lapsa virtus idolorum,
destituta vis deorum
iacet cum miseria.
 
 iam delubra ceciderunt,
simulacra corruerunt,
di fugati fugierunt,
heu, cum ignominia.
Quibus rex mirabili gestu respondeat:
Scire volo, que causa rei, vel qualiter ipsa
Numina placentur. Sapientes ergo vocentur!
Tunc armiger vocet sapietiam ad presentiam regis, et cantet:
Regia vos mandata vocant, non segniter ite!
Tunc dicat rex sapientibus:
Scire volo, [que causa rei, vel qualiter ipsa Numina placentur.]
Vos date consilium!
Sapientes respondeant:
Nostrum est consilium deos honorare,
aras, templa, tripodes, lucos innovare,
thus, storacem, balsamum, stacten concremare
et humanum sanguinem superis libare.
Tali quippe modo virtute ministeriorum
Et prece devota placabitur ira deorum.
Tunc rex preparet se ad immolandum et cantet:
Hoc est numen salutare,
[cuius fundat ad altare
preces omnis populus.
Huius nutu reflorescit,
si quandoque commarcescit,
manus, pes vel oculus.
 
 Honor Iovi cum Neptuno!
Pallas, Venus, Vesta, Iuno
mire sunt clementie;
Mars, Apollo, Pluto, Phebus
dant salutem lesis rebus
insite potentie.]
Comitatus respondeat:
Stulti sunt [et vere fatui, qui deum unum dicunt et antiquitatis ritui proterve contradicunt.]
Tunc idolis restitutis rex ad locum suum redeat, et idola iterum corruant. Quo audito iterum vocentur sapientes, quibus rex dicat:
Dicite, quid nobis et quid portendat Egipto mira mali species, prodigiosa quidem!
Cui sapientes:
Rex et regum dominus, Deus Hebreorum,
prepotens in gloria Deus est deorum,
cuius in presentia velut mortuorum
corruit et labitur virtus idolorum.
Tunc rex cantet:
Ecce novum cum matre Deum veneretur Egyptus!
Et omnia idola abiciantur.
Hic est finis regis Egypti.
.VI.
Tunc assurgat rex Babilonis. Istius comitatus sepius repetat:
Deorum immor[talitas est omnibus colenda,
eorum et piuralitas ubique metuenda.]
Stulti sunt [et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.]
et hunc versum:
Ille iure cupidus deus estimatur,
qui spretis ceteris vult, ut solus colatur.
tulti sunt [et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.]
In conflictu Gentilitatis, Synagoge et Ecclesie Gentilitas contra eas cantet:
Deorum immortalitas est omnibus colenda,
eorum et pluralitas ubique metuenda.
Comitatus suus respondeat:
Stulti sunt et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.
Gentilitas:
Si enim unum credimus, qui presit universis,
subiectum hunc concedimus contrarie diversis.
Comitatus respondeat:
Stulti sunt [et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.]
Gentilitas:
Finxit invidia hanc singularitatem,
ut homo coleret unam divinitatem.
Comitatus respondeat:
Stulti sunt [et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.]
Item rex Babylonis contra hypocritas:
Fraudis versutias compellor experiri,
per quas nequitia vestra solet mentiri.
Sub forma veritas virtutis putabatur,
ostendit falsitas, quod forma mentiatur.
Item devicto rege, cantet in presentia Antichristi:
Tibi profiteor decus imperiale.
quod tibi serviam, ius postulo regale.
Comitatus cantet:
Omnium rectorem te solum profitemur,
tibi tota mente semper obsequemur.
.VII.
<. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . :>
Egyptus caput omnium est et decus regnorum;
calcabit hec imperium regis Hierosolymorum.
Ve tibi, Hierosolyma, ve insano tyranno!
Deorum vos potentia subvertet in hoc anno.
Egypti princeps nobilis ut deus veneretur!
Herodes sed odibilis ut stultus reprobetur.
Intende, tibi canimus, quam vilis sis futurus,
cum roderis a vermibus putre interiturus.
Ingrata gens et perfida, cum fame laborares,
Egypto eras subdita, ut ventrem satiares.
Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: