Title

Primo ponatur sedes Augustino
Primo ponatur sedes Augustino in fronte ecclesie, et Augustinus habeat a dextera parte Isaiam et Danielem et alios prophetas, a sinistra autem archisynagogum et suos Iudeos. Postea surgat Isaias cum prophetia sua sic:
 Ecce virgo pariet sine viri semine,
per quod mundum abluet a peccati crimine.
De venturo gaudeat . . . Iudea numine
et, nunc ceca, fugiat ab erroris limine.
Postea:
Ecce virgo concipiet [et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel].
Iterum cantet:
Dabit illi Dominus sedem David [patris eius et regnabit in eternum].
Postea Daniel procedat prophetiam suam exprimens:
 O Iudea misera! tua cadet unctio,
cum rex regum veniet ab excelso solio,
cum retento floride castitatis lilio
virgo regem pariet felix puerperio.
 Iudea misera, sedens in tenebris,
repelle maculam delicti funebris
et leta gaudio partus tam celebris
erroris minime cedas illecebris!
Postea cantet:
Aspiciebam in visu noctis [et ecce in nubibus celi filius hominis venit, et datum est ei regnum et honor, et omnes populi, tribus et lingue servient ei.
Versus:
Ecce dominator Dominus cum virtute veniet].
Tertio loco Sibylla gesticulose procedat, que inspiciendo stellam cum gestu mobili cantet:
 Hec stelle novitas fert novum nuntium,
quod virgo nesciens viri commercium
et virgo permanens post puerperium
salutem populo pariet filium.
 E celo labitur veste sub altera
nova progenies matris ad ubera
beata faciens illius viscera,
que nostra meruit purgare scelera.
 Intrare gremium flos novus veniet,
cum virgo filium intacta pariet,
qui hosti livido minas excutiet
et nova secula rex novus faciet.
 E celo veniet rex magni nominis
coniungens federa Dei et hominis
et sugens ubera matris et virginis,
reatum diluens mundani criminis.
Item cantet hos versus:
Iudicii signum: tellus [sudore madescet.
E celo rex adveniet per secla futurus,
Scilicet in carne presens, ut iudicet orbem.
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis
Celsum cum sanctis evi iam termino in ipso].
Deinde procedat Aaron, quartus propheta, portans virgam, que sumpta super altare inter XII virgas aridas sola floruit. Illam personam conducat chorus cum hoc responsorio:
Salve nobilis virga [Iesse; salve, flos campi, Maria, unde ortum est lilium convallium.
Versus:
Odor tuus super cuncta pretiosa uguenta, favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua].
Et dicat hanc prophetiam:
Ecce novo more frondens dat amigdala nostra
Virgula: nux Christus, sed virgula virgo beata.
Et dicat:
Ut hec virga floruit omni carens nutrimento,
sic et virgo pariet sine carnis detrimento.
 Ut hic ramus viruit non Nature copia,
verum ut in virgine figuret mysteria,
clausa erunt virginis sic pudoris ostia,
quando virgo pariet spiritali gratia.
Quinto loco procedat Balaam sedens in asina et cantans:
Vadam, vadam, ut maledicam populo huic.
Cui occurrat angelus evaginato gladio dicens:
Cave, cave, ne quicquam aliud quam tibi dixero loquaris!
Et asinus, cui insidet Balaam, perterritus retrocedat. Postea recedat angelus, et Balaam cantet hoc responsorium:
Orietur stella ex Iacob, [et consurget homo de Israel et confringet omnes duces alienigenarum, et erit omnis terra possessio eius.
Versus:
Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et erit].
Archisynagogus cum suis Iudeis valde obstrepet auditis prophetiis et dicat trudendo socium suum, movendo caput suum et totum corpus et percutiendo terram pede, baculo etiam imitando gestus Iudei in omnibus, et sociis suis indignando dicat:
 Dic michi, quid predicat dealbatus paries!
Dic michi, quid asserat veritatis caries!
Dic michi, quid fuerit, quod audivi pluries!
Vellem esset cognita rerum michi series.
 Illos, reor, audio in hec verba fluere,
quod sine commercio virgo debet parere.
O quanta simplicitas cogit hos desipere,
qui de bove predicant camelum descendere!
Auditis tumultu et errore Iudeorum,
dicat episcopus puerorum:
Horum sermo vacuus sensus peregrini,
quos et furor agitat et libertas vini.
Sed restat consulere mentem Augustini,
per quem disputatio concedatur fini.
Statim prophete vadant
ante Augustinum et dicant:
Multum nobis obviat lingua Iudeorum,
quibus adhuc adiacet vetus fex errorum.
Cum de Christo loquimur, rident et suorum
argumenta proferunt nobis animorum.
Respondet Augustinus:
Ad nos illa prodeat tenebris abscondita
et se nobis offerat gens errori dedita,
ut et error claudicet re ipsis exposita,
et scripture pateat ipsis clausa semita.
Veniat archisynagogus cum magno murmure sui et suorum, quibus dicat Augustinus:
Nunc aures aperi, Iudea misera!
Rex regum veniet veste sub altera,
qui matris virginis dum sugit ubera,
Dei et hominis coniunget federa.
Respondet archisynagogus cum nimio cachinno:
 O Augustine,
de profundo maxime portans hec ingenio
dum futurum predicas id, quod negat ratio!
Nam si virgo pariet, et sine commercio,
id Nature rubor est et rerum confusio.
 Tu quid contra resonas labe tactus veteri,
qui non illud respicis, quod est iustum fieri?
Nam si virgo pariet, quod prophetant pueri,
Natura de proprio iure potest conqueri.
Quando virgo pariet, Xanthe, retro propera!
Lupus agnum fugiet, plana fient aspera.
Si moderna colligis et attendis vetera,
in adiecto ponitur «est virgo puerpera.»
 Vel si virgo pariet vel iam forte peperit,
que non carnis copulam ante partum senserit,
ut propheta garrulus incessanter asserit, —
quod phantasma fuerit, lex docet et aperit.
 Quod de clausa virgine sic procedat parvulus,
est erroris credere, non doctrine cumulus.
Vel ergo respondeat ad obiectum emulus,
vel erroris fugiat et ruboris baiulus!
Voce sobria et discreta respondeat Augustinus:
 In eventu prospero talis casus unici
argumenta claudicant moresque sophistici.
Docet enim ratio Naturam non reici,
si quid preter solitum semel vides obici.
 Dicas: «"Homo mortuus" in adiecto ponitur,
quod in Aristotile pueris exprimitur»;
sed hec vestra regula tunc repulsam patitur,
cum de matre virgine sermo nobis oritur.
Augustinus dicat:
 Ne phantasma dixeris, quod virgo concipiet,
quod pudoris ostio non aperto pariet, —
de Iudea multiplex testis nobis veniet,
qui vobis contrarius et nobiscum faciet.
 Ut specular solidum solis intrat radius
et sincere transitus servit ei pervius,
sic in aulam virginis summi patris filius
lapsum quidem faciet, et tamen innoxius.
Postea incipiat Augustinus cantare:
Letabundus [exultet fidelis chorus,
Alleluia!].
Primum versum, et secundum prophete:
Regem regum intacte profudit thorus,
res miranda!
Dicat archisynagogus cum suis:
Res neganda!
Iterum Augustinus cum suis:
Res miranda!
Iterum archisynagogus cum suis:
Res neganda!
 Hoc fiat pluries.
Augustinus incipiat:
Angelus consilii
natus est de virgine,
sol de stella.
 Respondeant prophete:
Sol occasum nesciens,
stella semper rutilans,
semper clara.
 Dicat Augustinus:
Cedrus alta Libani
conformetur ysopo
valle nostra.
 Dicant prophete:
Verbum ens altissimi
corporali passum est
carne sumpta.
 Postea dicat Augustinus:
Isaias cecinit,
Synagoga meminit;
nunquam tamen desinit
esse ceca.
 Respondeant prophete:
Si non suis vatibus,
credat vel gentilibus,
Sibyllinis versibus
hec predicta.
Postea dicat Augustinus cum prophetis omnibus:
 Infelix, propera,
crede vel vetera!
Cur damnaberis, gens misera?
Natum considera,
quem docet littera:
ipsum genuit puerpera.
Postea Augustinus solus cantet:
Discant nunc Iudei, quomodo de Christo consentientes nobiscum amplexari debent novi partus novum gaudium, nove spem salutis ipsum expectantium. Nunc venturum credant et nasciturum expectent nobiscum dicentes: Rex novus erit salus mundo.
Inter cantando omnia ista archisynagogus obstrepet movendo corpus et caput et deridendo predicta. Hoc completo detur locus prophetis, vel ut recedant vel sedeant in locis suis propter honorem ludi.
Deinde angelus appareat Marie operanti muliebriter et dicat:
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Et iterum:
Ecce concipies et paries [[filium et vocabis nomen eius Iesum].
Illa stupefacta dicat:
Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco?
Respondet angelus:
Spiritus sanctus superveniet [in te et virtus altissimi obumbrabit tibi].
Versus:
Ideoque quod nascetur [ex te sanctum vocabitur filius Dei].
Respondet Maria:
Ecce ancilla Domini: [fiat michi secundum verbum tuum].
Deinde Maria vadat casualiter nichil cogitans de Elisabeth vetula Iohanne impregnata et salutet eam et [Elisabeth] dicat:
Unde hoc michi, [ut veniat mater Domini mei ad me?]
Et cantabit:
Ex quo facta est vox salutat[ionis tue in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo, alleluia.]
Eadem dicat:
Benedicta tu in mulieribus [et benedictus fructus ventris tui.] Tu que portabis p[acem] h[ominibus] et an[ ] gen[ ].
Respondet Maria:
Magnificat anima mea Domnium.
Deinde recedat Elisabeth, quia amplius non habebit locum hec persona. Deinde Maria vadat in lectum suum, que iam de Spiritu sancto concepit, et pariat filium. Cui assideat Ioseph in habitu honesto et prolixa barba. Nato puero appareat stella, et incipiat chorus hanc antiphonam:
Hodie Christus natus est, [hodie salvator apparuit; hodie in terra canunt angeli, letantur archangeli; hodie exultent iusti dicentes:
Gloria in excelsis Deo, alleluia].
Qua finita stella appareat. Qua visa tres reges a diversis partibus mundi veniant et ammirentur de apparitione talis stelle.
Quorum primus dicat:
 Per curarum distrahor frequenter quadruvium
rationis patiens et mentis naufragium,
cum hanc stellam video portantem indicium,
quod ipsius novitas novum portet nuntium.
 Cursus ego didici et naturas siderum
et ipsorum memini perscrutari numerum.
Sed cum hanc inspicio, ego miror iterum,
quia non comparuit apud quemquam veterum.
 Quando Luna patitur, et Sol quando deeris,
quem effectum habeat Stilbon comes Veneris,
in quo gradu maxime Mars nocivus diceris,
michi fecit cognitum lingua secte veteris.
 Sed elinguem efficit hic me stelle radius.
Quid portendat, nescio, sed querens attentius
hoc unum conicio, quod est natus filius,
cui mundus obediet, quem timebit amplius.
Hoc dicat primus semper inspiciendo stellam et disputet de illa.
Dicat secundus:
 Mea iam precordia dulce vestit gaudium;
michi vie factum est non parvum compendium:
in eo, quod ambigo, se monstrantem dubium
et cure participem iam invem socium.
 Quando mente vigili planetas inspicio,
mea vim cuiuslibet deprehendit ratio,
de Marte, de Venere, de Sole, Mercurio,
de Iovis clementia, de Saturni senio.
 Sed in hac, quam aspicis et quam monstras digito,
qualitate cognita de effectu dubito.
Sed quid inde sentiam, tu mecum accipito,
ut fruamur pariter quesiti proposito.
 Id iubar, quod inspicis, quod in tantum radiat
et planetas ceteros in pallorem variat,
regem natum predicat, quo maior non veniat,
cuius cedens nutui totus orbis serviat.
Dicat tertius monstrando et disputando de stella:
 Questionum noverat enodare rete
ille, per quem habeo, quod, quando comete
se producit radius, tunc hebent planete
et quorundam principum se presentant mete.
 Quid sit stella, novimus, et quid sit planeta;
horum hec est neutrum, sed cum sit cometa,
inungamur gaudio, sit mens nobis leta,
magni enim principis verus est propheta.
 Vide, stelle claritas quanta propagatur,
in planeta quolibet splendor hebetatur!
Quod ei, qui natus est, satis adaptatur;
cuiusvis potentia per hunc obscuratur.
 Ergo cum muneribus una procedamus,
et quo stella duxerit, gressus dirigamus,
ut, quando viderimus, quem natum speramus,
nostra ei munia reges offeramus!
Modo procedant reges usque in terram Herodis querendo de puero et cantando:
Ubi est, qui natus est [rex Iudeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum].
Quibus occurrant nuntii Herodis dicentes:
 Vos, qui regum habitus et insigne geritis,
nobis notum facite, quare sic inceditis,
vel si mirum aliquid reserandum noscitis,
quod ad aures . . . regis ferre queritis.
 Nos Herodis vernule sumus et vicarii,
ad quem sepe transvolant ex diversis nuntii.
Nulla nobis clausa sunt secreta palatii;
ergo scire poscimus vestri rem negotii.
Respondent reges:
 Sepelire nolumus, quod a nobis queritur;
ipsum stella reserat, que a nobis cernitur.
Regem natum querimus, de quo stella loquitur,
quod eius imperium nullo fine clauditur.
Respondent nuntii:
 Felix istud veniet Herodi preconium,
et libenter audiet hoc de rege nuntium.
Ut hinc ergo primitus per nos sumat gaudium,
vos nostrum sequimini . . . vestigium.
Postea nuntii festinent ad Herodem dicentes:
 Rex Herodes, accipe quiddam ammirandum
iam a tribus regibus tibi reserandum:
ipsi natum asserunt regem venerandum,
cui esse non ambigunt orbem subiugandum.
Respondet Herodes cum magna indignatione:
 Cur audetis talia regi presentare?
Nolite vos, consulo, falsum fabricare!
Nam Herodes ego sum potens subiugare,
quicquid mundus continet, celum, terram, mare.
Post hec Herodes maxime indignatus vocari faciat archisynagogum cum Iudeis suis dicens:
 Huc Iudea veniat fecunda consilio,
ut nobiscum disserat super hoc negotio.
Ego vos precipiam exponi supplicio,
si vos esse devios Comprobabit ratio.
Modo veniat archisynagogus cum magna superbia et Iudeis suis, cui dicat Herodes:
 Te, magister, alloquor, et advertant alii!
Nostra mordet viscera duri fama nuntii.
Nuc tres magi veniunt non astrorum inscii,
qui ad ortum properant prepotentis filii.
Respondet archisynagogus cum magna sapientia et eloquentia:
 Ne curarum, domine, verseris in bivio!
Tres huc reges veniant querendo de filio,
quibus te concilies diligenti studio,
et sic eis loquere sub amoris pillio:
 «Reges estis, video, quod prophetat habitus.
Vester michi gratus est factus ad nos transitus.
Sed quid vos huc traxerit, reserate penitus;
nam vobis ad omnia rex erit expositus.»
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Respondent reges:
 Stella nova radiat eius ortus nuntia,
cui mundus obediet, et qui reget omnia,
et nil stare poterit absque huius gratia.
Nos ad illum tendimus hec ferentes munia.
Herodes respondet:
 Ne sim vos impediens ad vie propositum,
ite, ad nos postea maturantes reditum,
ut et ego veniens munus feram debitum
ei, cui non ambigo mundum fore subditum!
Ab Herode discedant tres magi paulatim, inspicientes stellam et disputantes de illa. Interim angelus appareat pastoribus et dicat:
 Magnum vobis gaudium, pastores, annuntio:
Deus se circumdedit carnis vestre pallio,
quem mater non peperit carnali commercio,
imnio virgo permanens mater est ex filio.
Pastoribus euntibus dicat diabolus:
 Tu ne credas talibus, pastorum simplicitas!
Scias esse frivola, que non probat veritas.
Quod sic in presepio sit sepulta Deitas,
nimis est ad oculum reserata falsitas.
Iterum pastoribus ad negotium suum redeuntibus dicat angelus:
 Pastores, querite natum presepio
et votum solvite matri cum filio!
Nec mora veniat isti consilio,
sed vos huc dirigat mentis devotio.
Iterum pastoribus abeuntibus dicat diabolus ad aures eorum:
 Simplex cetus, aspice, qualis astutia
eius, qui sic fabricat vero contraria;
utque sua phaleret nugis mendacia,
in rhythmis conciliat, que profert, omnia.
Mirentur pastores, et unus dicat ad alterum:
 Numquid, frater, colligis ea, que audio?
Quedam vox insinuat de nato filio;
verum in contrarium ab hoc suscipio,
quod audita resident iuncta mendacio.
Dicat iterum angelus ad pastores:
 Cur non aures vertitis ad hunc veri nuntium?
Quis est iste subdolus vertens vos in devium?
Ne vos error induat propter adversarium,
ite, nam quod predico, monstrabit presepium!
Dicat iterum euntibus diabolus:
 O gens simplex nimium et sensu vulnerata!
Fer fenum et pabulum, que bubus non ingrata
in presepi comedat Deitas reclinata!
Debaccharis nimium, cum putas ista rata.
Iterum pastores ad socios suos:
 Audi, frater, iterum, qualis repugnantia!
Inde quedam audio, hinc quedam contraria.
Meus simplex animus, mea mens non sobria
ignorat, que potior sit horum sententia.
Postea simul conveniant angeli et simul cantent:
 Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis.
Alleluia, alleluia!
Qua voce audita dicat pastor ad socios suos:
 Ad hanc vocem animi produco suspirium,
ex hac intus habeo citharizans gaudium.
Procedamus igitur simul ad presepium
et curvatis genibus adoremus filium!
Deinde procedant pastores ad presepe cantando hanc antiphonam:
Facta est cum angelo multitudo celestis [exercitus laudantium et dicentium:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia.]
Quo cantato adorent puerum. Deinde revertantur pastores ad officia sua. Quibus occurrant tres magi dicentes:
 Pastores, dicite, quidnam vidistis, et annuntiate Christi nativitatem!
Respondeant pastores:
 Infantem vidimus pannis involutum et choros angelorum laudantes salvatorem.
Postea reges vadant ad presepe, et primo adorent puerum et postea offerant ei munera sua, primo aurum, postea thus, tertio myrrham. Deinde modicum procedant et tunc dormiant; et angelus appareat eis in somnis dicens:
Nolite redire ad Herodem [...]
Postea non revertentibus ad Herodem sic dicat:
 Gens Iudea properet, ut Herodem audiat,
et prestet consilium de re, que me sauciat.
Rex Herodes anxius ignorat, quid faciat,
cum a tribus regibus se lusum inspiciat.
Venit archisynagogus cum suis, cui dicat Herodes:
 Tu, magister, aperi prophetarum edita,
si qua sunt de puero a prophetis tradita!
Nam a te fideliter re michi exposita
se monstrabunt proprii cordis . . . abscondita.
Respondet archisynagogus:
 Tu Bethlehem, terra Iuda, [non eris minima; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel].
Deinde Herodes iratus dicat ad milites suos:
 Ite, ite pariter manu iuncta gladio,
etas adhuc tenera nulli parcat filio!
Immo mater quelibet nudo fleat gremio,
ut de nato puero michi detur ultio!
Vadant milites et interficiant pueros, quorum matres sic lugeant et lamententur:
 Heu, heu heu!
Mens Herodis effera
cur in nostra viscera
bella movet aspera?
 Heu, heu, heu!
† Que . . . etas tenera
adhuc sugens ubera
perpetravit scelera?
 Heu, heu, heu!
Iste dolor anxius,
dum transegit impius
innocentes gladius!
 Heu, heu! heu!
Proles adhuc tenera,
per te mater misera
descendet ad infera!
 Heu, heu, heu!
Michi vite gaudium,
fili, nunc supplicium,
mortis eris ostium!
Postea Herodes corrodatur a vermibus et excedens de sede sua mortuus accipiatur a diabolis multum congaudentibus. Et Herodis corona imponatur Archelao filio suo. Quo regnante appareat in nocte angelus Ioseph dicens:
Accipe matrem et filium et vade in Egyptum.
Precedens Maria asinum dicat:
Omnia dura pati vitando pericula nati
Mater sum presto; iam vadam, tu comes esto!

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: