|
Mundus est in varium
(De mundi statu)
Mundus est in varium sepe variatus et a status ordine sui degradatus: ordo mundi penitus est inordinatus, mundus nomine tenus stat, sed est prostratus. |
4 |
|
Transierunt vetera, perit mos antiquus; inolevit nequior mos et plus iniquus. memo meus, quilibet suus est amicus; non Saturnus regnat nunc, immo Ludowicus. |
8 |
|
Sperabamus, quod adhuc quisquam remaneret, mundum qui precipitem dando sustineret, pleno cornu copie munera preberet, nomen largi, sed et rem, quod plus est, haberet. |
12 |
|
Avem raram nondum hanc potui videre, est Phenice rarior, hircocervus vere. hanc quesivi sepius; felix, tu iam quere! ei nomen interim dabimus Chimere. |
16 |
|
Mundus ergo labitur, nullus hunc sustentat; currit, cadit, corruit, quis eum retentat? largitatis semitas nemo iam frequentat, actus largi strenuos nemo representat. |
20 |
|
Unam tamen video formam largitatis, quam vos specialiter, clerici, libatis; hanc edicam nudius, si vos sileatis, si cum patientia me sustineatis. |
24 |
|
Dicet quis: «Enuclea! quid est hoc, quod ais?» dicam: «Larga munera vestra sentit Thais, Thais illa celebris thermis, Cumis, Bais, illa Troie pestilens et damnosa Grais. |
28 |
|
Hec dum nudo nudam se propter hoc iniungit, manu, lingua, labiis palpat, lingit, ungit; at Venus medullitus scalpit, prurit, pungit: Pamphilum dupliciter sic Thais emungit. |
32 |
|
Tamen est, qui Thaidem ut cadaver odit, ad hac ut a bestia cavens se custodit; sed dum Ganymedicum pusionem fodit, inguen ei loculos pari dente rodit. |
36 |
|
Nullum hic est medium quivis clericorum, si non in Glycerium, largus est in Sporum. licet ambidextri sunt multi modernorum, uni tamen prefero iocos geminorum. |
40 |
|
Restat adhuc alterum largitatis genus, sed hoc totum ventris est, nil hic capit Venus. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
44 |
|
|
|
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
|
|
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
|
|
Ritorna alla Home |
|
|
Vai al sitemap java |
|
|
Visita il settore Narrativa |
|
|
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra. |
|
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:
|