Title

Cum «In orbem universum»

Cum «In orbem universum» decantatur «ite!»,
sacerdotes ambulant, currunt cenobite
et ab evangelio iam surgunt levite,
sectam nostram subeunt, que salus est vite.
4
 
In secta nostra scriptum est: «Omnia probate!»
Vitam nostram optime vos considerate,
contra pravos clericos vos perseverate,
qui non large tribuunt vobis in caritate!
8
 
Marchiones, Bawari, Saxones, Australes,
quotquot estis nobiles, vos precor sodales,
auribus percipite novas decretales:
quod avari pereant et non liberales.
12
 
Et nos misericordie nunc sumus auctores,
quia non recipimus magnos et minores;
recipimus et divites et pauperiores,
quos devoti monachi dimittunt extra fores.
16
 
Nos recipimus monachum cum rasa corona
et si venerit presbyter cum sua matrona,
magistrum cum pueris, virum cum persona,
scolarem libentius tectum veste bona.
20
 
Secta nostra recipit iustos et iniustos,
† claudos et debiles senio combustos
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
24
 
Bellosos, pacificos, mites et insanos,
Boemos, Teutonicos, Sclavos et Romanos,
stature mediocres, gigantes et nanos,
in personis humiles et econtra vanos.
28
 
Ordo procul dubio noster secta vocatur,
quem diversi generis populus sectatur;
ergo "hic" et "hec" et "hoc" ei proponatur,
quod sit omnis generis, qui tot hospitatur.
32
 
De vagorum ordine dico vobis iura,
quorum vita nobilis, dulcis est natura,
quos delectat amplius pinguis assatura
severa quam faciat hordei mensura.
36
 
Ordo noster prohibet matutinas plane,
sunt quedam phantasmata que vagantur mane,
per que nobis veniunt visiones vane,
si quis tunc surrexerit, non est mentis sane.
40
 
Ordo noster prohibet semper matutinas,
sed statim, cum surgimus, querimus popinas;
illuc ferri facimus vinum et gallinas,
nil hic expavescimus preter Hashardi minas.
44
 
Ordo noster prohibet uti dupla veste;
tunicam qui recipit, ut vadat honeste,
pallium mox reiicit. Decio conteste
cingulum huic detrahit ludus manifeste.
48
 
Quod de summis dicitur, in imi teneatur;
camisia qui fruitur, bracis non utatur,
caliga si sequitur, calceus non ferratur,
nam qui hoc transgreditur, excommunicatur.
52
 
Nemo prorsus exeat hospitium ieiunus
et, si pauper fuerit, semper petat munus
incrementum recipit sepe nummus unus,
cum ad ludum sederit lusur opportunus.
56
 
Nemo in itinere contrarius sit ventis
nec a paupertate ferat vultum condolentis,
sed proponat sibi spem semper confidentis,
nam post grande malum sors sequitur gaudentis.
60
 
Ad quos perveneritis, dicatis eis, quare:
singulorum cupitis mores exprobrare;
«reprobare reprobos et probos probare
et probos ab improbis veni segregare!».
64

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: