Title

Lugeamus omnes in Decio

.I.
Introitus:

Lugeamus omnes in Decio, diem mestum deplorantes pro dolore omnium lusorum: de quorum nuditate gaudent Decii et collaudant filium Bacchi.

Versus: Maledicant Decio in omni tempore; semper fraus eius in ore meo.

.II.

Fraus vobis! Tibi leccatori!

.III.
Oratio:

Ornemus! Deus, qui nos concedis trium Deciorum maleficia colere, da nobis in eterna tristitia de eorum societate lugere. Per.

.IV.
Epistola:

Lectio actuum apopholorum. In diebus illis multitudinis ludentium erat cor unum et tunica nulla, et hiems erat, et iactabant vestimenta secus pedes accomodantis, qui vocabatur Landrus. Landrus autem erat plenus pecunia et fenore et faciebat damna magna in loculis accomodans singulis prout cuiusque vestimenta valebant.

.V.
Graduale:

Iacta cogitatum tuum in Decio, et ipse te destruet.

Versus: Dum clamarem ad Decium, exaudivit vocem meam et eripuit vestem meam a lusoribus iniquis.

.VI.
Alleluia.

Versus: Mirabilis vita et laudabilis nichil.

.VII.
Sequentia:
     
Victime novali zynke ses
immolent Deciani.
 
Ses zinke abstraxit vestes,
equum, cappam et pelles
abstraxit confestim
a possessore.
 Mors et sortita duello
conflixere mirando,
tandem tres Decii
vicerunt illum.
 
Nunc clamat: «O Fortuna,
quid fecisti pessima?
Vestitum cito nudasti
et divitem egeno coequasti.
Per tres falsos testes
abstraxisti vestes.
Ses zinke surgant, spes mea!
Precedant cito in † tabulea!»
 
Credendum est
magis soli
ses zinke quatter veraci
quam dri tus es
ictu fallaci.
 Scimus istos
abstraxisse
vestes lusoribus vere.
Tu nobis victor
ses, miserere!

.VIII.
Evangelium:

Sequentia falsi evangelii secundum marcam argenti. Fraus tibi Decie! Cum sero esset una gens lusorum, venit Decius in medio eorum et dixit: «Fraus vobis! Nolite cessare ludere. Pro dolore enim vestro missus sum ad vos». Primas autem, qui dicitur Vilissimus, non erat cum eis, quando venit Decius. Dixerunt autem alii discipuli: «Vidimus Decium». Qui dixit eis: «Nisi mittam os meum in locum peccarii, ut bibam, non credam». Primas autem, qui dicitur Vilissimus, iactabat decem, alius duodecim, tertius vero quinque. Et qui quinque proiecerat, exhausit bursam et nudus ab aliis se abscondit.

.IX.
Offertorium:

Loculum humilem salvum facies, Decie, et oculos lusorum erue, Decie.

.X.

Humiliate vos, avari, ad maledictionem!

.XI.
Oratio:

Ornemus! Effunde, domine, iram tuam super avaros et tenaces, qui iuxta culum ferunt sacculum, et cum habuerint denarium, reponunt eum inclusum, donec vertatur in augmentum et germlnet centum. Pereat! Hic est frater pravitatis, filius iniquitatis, † fixura scamni, † genus nescitandi, † visinat amare, quando timet nummum dare. Pereat! Quod ille eis maledictionem prestare dignetur, qui Zacheo benedictionem tribuit et diviti avaro guttam aque denegavit. Amen.

.XII.

Et maledictio Dei patris omnipotentis descendat super eos!

.XIII.
Communio:

Mirabantur omnes inter se, quod Decius abstraxerat cuilibet vestes.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: