|
Tu das, Bacche, loqui
.I. |
|
Tu das, Bacche, loqui, tu comprimis ora loquacis, ditas, deditas, tristia leta facis. Concilias hostes, tu rumpis federa pacis, et qui nulla sciunt, omnia scire facis. Multis clausa seris tibi panditur arca tenacis; tu das, ut detur, nil dare posse facis. Das ceco visum, das claudo crura salacis: crederis esse deus, hec quia cuncta facis. |
|
.II. |
|
Ergo bibamus, ne sitiamus, vas repleamus. Quisque suorum posteriorum sive priorum et sine cura morte futura re peritura. |
|
.III. |
|
Pone merum et talos; pereat qui crastina curat. |
|
.IV. |
|
Bacchus erat captus vinclisque tenacibus aptus; noluit ergo deus carceris esse reus. Ast in conclavi dirupit vincula suavi et fractis foribus prodiit e laribus. |
|
|
|
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
|
|
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
|
|
Ritorna alla Home |
|
|
Vai al sitemap java |
|
|
Visita il settore Narrativa |
|
|
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra. |
|
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:
|