Title

Bacche, bene venies

   
Bacche, bene venies gratus et optatus,
per quem noster animus fit letificatus,
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Bacchus forte superans pectora virorum
in amore concitat animos eorum.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Bacchus sepe visitans mulierum genus
facit eas subditas tibi, o tu Venus.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Bacchus venas penetrans calido liquore
facit eas igneas Veneris ardore.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Bacchus lenis leniens curas et dolores
confert iocum, gaudia, risus et amores.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Bacchus mentem femine solet hic lenire
cogit eam citius viro consentire.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Bacchus illam facile solet expugnare,
a qua prorsus coitum nequit impetrare.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Bacchus numen faciens hominem iocundum,
reddit eum pariter doctum et facundum.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Bacche, deus inclite, omnes hic astantes
leti sumus munera tua prelibantes.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.
 
Omnes tibi canimus maxima preconia,
te laudantes merito tempora per omnia.
 
 Refl.: Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: