Title

Dum domus lapidea
   
Dum domus lapidea
foro sita cernitur,
et † a fratris rosea
visus dum allicitur,
«dulcis» ferunt socii
«locus hic est hospitii.
Bacchus tollat,
Venus molliat
vi bursarum pectora
et immutet
et computet
vestes in pignora.
 
 Molles cibos edere,
impinguari,
dilatari
studeamus ex adipe,
alacriter bibere».
 
Hei, quam felix est iam vita potatoris,
qui curarum tempestates sedat et meroris!
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
dum flavescit vinum in vitro subrubei coloris.
 
 Bibuli lagenam
absorbent vino plenam,
vinum mixtum mellifluo odore,
claretum forte nectareo sapore.
scyphos crebros repetunt in sede maiestatis,
n qua iugum inops perdit sue paupertatis.
 
. . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
omnes dicunt: «Surgite, eamus!
venter exposcit, ut paululum edamus.
stomachus recusat potum diu carens cena,
et simplex erit gaudium, si cutis non sit plena».
 
 Ex domo strepunt gressu inequali;
nasturcio procumbunt plateali.
fratres nudi carent penula;
ad terram proni flectunt genua.
In luto strati dicunt: «Orate!»
per posteriora dorsi vox auditur: «Levate!
exaudite iam vestre sunt orationes,
quia respexit Bacchus vestras compunctiones».
Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: