Title

Si quis Deciorum
Hugo Primas o Ugo d'Orleans detto il Primate (1093 - 1160)

     
Si quis Deciorum dives officio
gaudes in vagorum esse consortio,
vina numquam spernas,
diligas tabernas:
 
Bacchi, qui est spiritus, infusio
gentes allicit bibendi studio;
curarumque tedium
solvit et dat gaudium.
 
Terminum nullum teneat nostra contio,
bibat funditus confisa Decio.
nam ferre scimus eum
Fortune clipeum.
 
Circa frequens studium sis sedula,
apta digitos, gens eris emula,
ad fraudem Decii
sub spe stipendii.
 
Qui perdit pallium,
scit esse Decium
Fortune nuntium
sibi non prospere,
dum ludit temere
gratis volens bibere.
  Lusorum studia
sunt fraudis conscia;
perdentis tedia
sunt illi gaudium,
qui tenet pallium
per fraudis vitium.
 
  Ne miretur homo, talis
quem tus es nudavit;
nam sors item cogit talis
dare penas factis malis
Iovemque beavit.
 
 
Ut plus ludat,
quem sors nudat,
lucri spes hortatur;
sed dum testes
trahunt vestes
non auxiliatur.
  In taberna
fraus eterna
semper est in ludo.
hanc qui amat,
sepe clamat
sedens dorso nudo:
 
  «Ve tuis donis, Decie,
tibi fraus et insidie;
turbam facis lugentium,
paris stridorem dentium.
 
 
Lusorum enim studia
sunt fraudes et rapina,
que michi supplicia
merso dant in ruina.
  Fortune bona primitus
voluntas est inversa,
in meque michi penitus
novercatur aversa.
 
  In vase parapsidis
stat fronte capillata,
que nunc aures aspidis
habet, retro calvata».
 
 
  «Schuch!» clamat nudus in frigore,
cui gelu riget in pectore,
quem tremor angit in corpore:
— ut sedeat estatis tempore
sub arbore!
 
 
Per Decium
supplicium
suis datur cultoribus
quos seviens
urget hiems
semper suis temporibus.
  Sub digito
sollicito
latet fraus et deceptio;
hinc oritur,
dum luditur,
sepe litis dissensio.
 
Deceptoris est mos
velocis, ut tardos
et graves fraudet sors;
sint secum Decii,
sed furti conscii,
dum ludunt, socii.
  Sub quorum studio
fraus et deceptio
regnant cum Decio;
non equis legibus
damna notavimus,
sed nexis retibus.
 
  Corde si quis tam devoto
ludum imitatur,
huius rei testis Otto,
colum cuius regit Clotho,
quod sepe nudatur.
 
 
Causa ludi
sepe nudi
sunt mei consortes;
dum sic prestem,
super vestem
meam mittunt sortes.
  Heu, pro ludo
sepe nudo
dat vestire saccus!
sed tum penas,
mortis venas
dat nescire Bacchus.
 
  Tunc salutant peccarium
et laudant tabernatium,
excluditur denarius,
profertut sermo varius:
 
 
«Deu sal, misir bescher de vin!»
Tunc eum osculamur —
Wir enachten niht uf den Rin,
sed Baccho famulamur.
 
  Tunc rorant scyphi desuper
et canna pluit mustum,
et qui potaverit nuper,
bibat plus quam sit iustum.
 
  Tunc postulantur tessere,
pro poculis iactatur,
nec de furore Boree
quisquam premeditatur.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: