Denudata veritate succinctaque brevitate ratione varia dico quod non cupulati debent, immo separari, que sunt adversaria. |
3 6 |
|
Cum in scypho reponuntur, vinum aqua coniunguntur; sed talis coniunctio non est bona nec laudari debet, immo noncupari melius confusio. |
9 12 |
|
Vinum sentit aquam secum. Dolens inquit: «Quis me tecum ausus est congiungere? Exi! surge! vade foras! Non eodem loco moras mecum debes facere. |
15 18 |
|
Super terram debes teri et cum terra commisceri, ut in lutum transeas. Vilis et inverecunda rimas queris, ut immunda mundi loca subeas. |
21 24 |
|
Mensa per te non ornatur, nullus homo fabulatur in tui presentia. Sed qui prius est iucundus, ridens verboque facundus, non rumpit silentia. |
27 30 |
|
Cum quis de te forte potat, si sit sanus, tunc egrotat, conturbas precordia; venter tonat, surgit ventus, qui inclusus, non ademptus multa dat supplicia. |
33 36 |
|
Quando venter est inflatus, tunc diversos reddit flatus ex utroque gutture, et cum ita dispensatur ventus, aer perturbatur a corrupto murmure». |
39 42 |
|
Acqua contra surgit ita: «Turpis iacet tua vita cum magna miseria. Qui sunt tui potatores, vitam perdunt atque mores tendentes ad vitia. |
45 48 |
|
Tu scis linguas impedire. Titubando solet ire tua sumens basia; verba recte non discernens, centum puta esse cernens duo luminaria. |
51 54 |
|
Et qui tuus est amator? homicida, fornicator, Davus, Geta, Byrria! Tales tibi famulantur, tales de te gloriantur tabernali curia. |
57 60 |
|
Propter tuam pravitatem nullam habes libertatem, domos tenes parvulas. Ego magna sum in mundo, dissoluta me diffundo per terre particulas. |
63 66 |
|
Potum dono sitienti, et salutem sum querenti valde necessaria, quia veho peregrinos tam remotos quam vicinos ad templi palatia». |
69 72 |
|
Vinum hec: «Te plenam fraude probas esse tali laude. Verum est quod suscipis naves. Post hec intumescis; dum franguntur, non quiescis et sic eas decipis. |
75 78 |
|
Qui non potest te potare et te totam desiccare, tendit ad pericula. Tibi credens sic declinat; ita per te peregrinat ad eterna secula. |
81 84 |
|
Ego deus, et testatur istud Naso; per me datur cunctis sapientia. Cum non potant me magistri, sensu carent, et ministri non frequentant studia. |
87 90 |
|
Non a falso potest verum separare, ni qui merum me potare nititur. Claudus currit, cecus videt, eger surgit, deflens ridet, per me mutus loquitur. |
93 96 |
|
Per me senex iuvenescit, per te ruit et senescit iuvenum lascivia. Per mundus reparatur, per te numquam generatur filia vel filia». |
99 102 |
|
Aqua inquit: «Tus es deus, per quem iustus homo reus malus, peior, pessimus, Verba facis semiplena balbutire; cum lagena sic fit sciens Didymus. |
105 108 |
|
Execretur tale numen, lima fraudis et acumen, fons, origo criminis, quod et bonis novercatur, quod e terris se furatur per adventum fluminis. |
111 114 |
|
Ego loquor veritatem, dono terris ubertatem, per me vernant omnia. Cum non pluit, exarescunt herbe, fruges et marcescunt flores atque folia. |
117 120 |
|
Mater tua tortuosa numquam surgit fructuosa; sed omnino sterilis, sua coma denudata, serpit humi desiccata, vana fit et fragilis. |
123 126 |
|
Fames terras comitatur me cedente, pertubatur deflens omnis populus; pro me Christo Christianus, tam Iudeus quam paganus preces fungit sedulus». |
129 132 |
|
Vinum ait: «De te canis, te collaudas verbis vanis, alibi te vidimus. Universis cum sis nota vilis et immunda tota, credis quod non novimus? |
135 138 |
|
Tu fex rerum et sentina, que descendunt de latrina, suscipis quod taceo. Sordes, feces et venena multa rapis et effrena, que narrare nequeo». |
141 144 |
|
Aqua surgens se defendit atque vinum reprehendit de turpi colloquio: «Quis et qualis sit non latet iste deus, immo patet tali vaticinio. |
147 150 |
|
Sermo tuus me non ledet, tamen turpis male sedet ore dei ratio. Ultra passus novem ferre nolo virus nec sufferre, sed a me proicioraquo;. |
153 156 |
|
Vinum ait: «Exornata verba sunt post terga data; non excludis vitium. Multi ferre te viderunt sordes, que non perierunt per diei spatium!» |
159 162 |
|
Audiens hec obstupescit aqua, deflens obmutescit, geminat suspiria. Vinum clamat: «Quare taces? Patens est quod victa iaces rationi nescia». |
165 168 |
|
Ego Petrus disputator, huius cause terminator, omni dico populo: quod hec miscens execretur et a Christo separetur in eterno seculo. Amen. |
171 174 |
|
|
Note: 1. Per movimentare maggiormente il dialogo ho settato il color vinaccia al vino ed il celeste all'acqua. 2. L'attribuzione del brano ad Ugo d'Orleans è abbastanza attendibile, anche se talune fonti riportano come presunto autore un non meglio identificato Petrus. |