|
Cum sit fama multiplex
Cum sit fama multiplex de te divulgata, veritati consonent omnia prolata; colorare stultum est bene colorata, et non decet aliquem serere iam sata. |
4 |
|
Raptus ergo specie fame decurrentis, venti non immodicum verba dare ventis; sed ut rorem gratie de profundo mentis, precepit ut Dominus, traham offerentis. |
8 |
|
Vide, si complaceat tibi me tenere: in scribendis litteris certus sum valere, et si forsan accidat opus imminere, vices in dictamine potero supplere. |
12 |
|
Hoc si recusaveris, audi, quod attendas: paupertatis oneri pie condescendas, et ad penas hominis huius depellendas curam aliquatenus numeris impendas. |
16 |
|
Pater mi, sub trevi tam multa comprehendi, quia doctis decens est modus hic loquendi, et ut prorsus resecem notam applaudendi, non in verbo latius placuit protendi. |
20 |
|
|
|
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
|
|
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
|
|
Ritorna alla Home |
|
|
Vai al sitemap java |
|
|
Visita il settore Narrativa |
|
|
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra. |
|
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:
|