Title

Aristippe, quamvis sero
Philippus Cancellarius o Philippe le Chancelier (ca. 1165 - 1236)

   
Diogene:
«Aristippe, quamvis sero,
tuo tamen tandem quero
frui consilio,
Quid Rome faciam?
Mentiri nescio,
potentum gratiam,
dat adulatio,
si mordaci nitar vero,
Verri numquam carus ero,
meretur histrio
virtutis premium,
dum palpat vitium
dulci mendacio».
 
 
 Aristippe:
«Diogenes, quid intendas,
- vis honores? vis prebendas? -
id prius explices.
presunt ecclesiis
hi, quibus displices,
nisi te vitiis
ipsorum implices.
carus eris, si commendas
in prelatis vite mendas.
culparum complices,
ministros sceleris
amant pre ceteris
sacri pontifices».
 
Diogene:
«Nec potentium didici
vitiis applaudere
nec favorem querere
corde loquens duplici.
veritate simplici
semper uti soleo,
dari famam doleo
cuiquam preter merita
nec impinguo capita
peccatoris oleo».
 
 
 Aristippe:
«Ergo procul exsules,
si mentiri dubitas!
simplex enim veritas
multos fecit exsules.
cole nostros presules
mollibus blanditiis
nec insultans vitiis
verbis hos exasperes,
horum si desideres
frui beneficiis».
 
Diogene:
«Ergo, sicut consulis,
expedit, ut taceam
blandiensve placeam
mollibus auriculis
potentium,
quibus me vis sic placere.
adulari vel tacere —
nihil ponis medium,
sicque, quasi faveam,
aliene subeam
culpe participium».
 
 
 Aristippe:
«Culpe participio
ne formides pollui.
si potentum perfrui
vis favore, vitio
participes.
gaudent a convictu pari
suos sibi conformari
Giezi participes,
in promissis Protei
et sequaces Orphei
sacerdotum principes».
 
Diogene:
«Vade retro, Satana,
tuas tolle fabulas!
quicquid enim consulas,
falsitatis organa,
voces adulantium,
devoveo
nulliusque foveo
blandiendo vitium.
sed palponis nomen cavi,
cuius semper declinavi
fraudis artificium».
 
 
 Aristippe:
«Ergo vivas modicus
et contentus modico;
nil est opus Cynico.
si vis esse Cynicus,
dicas vale curiis
et abeas
et nec te sic habeas,
ut applaudas vitiis.
cum perverso perverteris,
si potentum gratus queris
esse contuberniis».

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: