Title

Salve, ver optatum
(De vere)

   
Salve, ver optatum,
amantibus gratum,
gaudiorum
fax, multorum
florum incrementum!
Multitudo florum
et color colorum,
salvetote
et estote
iocorum augmentum!
Dulcis avium concentus
sonat: gaudeat iuventus!
Hiems seva transiit, nam lenis spirat ventus.
 
 
 Tellus, purpurata
floribus, et prata
revirescunt,
umbre crescunt,
nemus redimitur.
Lascivit natura;
omnis creatura
leto vultu,
claro cultu
† ardor investitur.
Venus subditos titillat,
dum nature nectant stillat:
sic ardor Venereus amantibus scintillat.
 
O quam felix hora,
in qua tam decora
sumpsit vitam
sic politam,
amenam, iocundam!
O quam crines flavi!
In ea nil pravi
scio fore;
in amore
nescio secundam.
Frons nimirum coronata,
supercilia nigrata
ed ad Iris formulam in fine recurvata.
 
 
 Nivei candoris,
rosei ruboris
sunt maxille;
inter mille
par non est inventa.
Labia rotunda
atque rubicunda;
albi dentes
sunt nitentes;
in sermone lenta.
Longe manus, longum latus,
guttur et totus ornatus
est cum diligentia divina compilatus.
 
Ardoris scintilla
devolans ab illa,
quam pre totis
amo notis,
cor meum ignivit,
quod cor fit favilla.
Veneris ancilla
si non curat,
ardor durat,
moritur qui vivit.
Ergo fac, benigna Phyllis,
ut iocunder in tranquillis,
dum os ori iungitur et pectora mamillis!
 

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: