Title

Terra iam pandit gremium

Terra iam pandit gremium vernali lenitate,
quod gelu triste clauserat brumali feritate.
Dulci venit strepitu Favonius cum vere,
sevum spirans Boreas nos cessat commovere.
Tam grata rerum novitas quem patitur silere?
5
 
Nunc ergo canunt volucres,
nunc cantum promunt iuvenes,
modo ferro durior est, quem non mollit Venus,
et saxo frigidior, qui non est igne plenus.
Pellantur nubes animi, dum aer est serenus!
10
 
Ecce iam vernant omnia fructu redivivo,
pulso per temperiem tam frigore nocivo.
Tellus feta sui par- tus grande decus, flores
gignit odoriferos nec non multos colores.
Catonis visis talibus immutarentur mores!
15
 
Fronde nemus induitur, iam canit philomena,
cum variis coloribus iam prata sunt amena.
Spatiari dulce est per loca nemorosa,
dulcius est carpere iam lilium cum rosa,
dulcissimum est ludere cum virgine formosa!
20
 
Verum, cum mente talia recensens oblectamina,
sentio, quod anxia fiunt mea precordia:
si friget, in qua ardeo, nec michi vult calere,
quid tunc cantus volucrum michi queunt valere,
quid tunc veris presentia? iam hiems erit vere!
25

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: