Title

Tempus transit horridum

   
Tempus transit horridum,
frigus hiemale,
redit, quod est placidum,
tempus estivale.
Quod cum Amor exigit
sibi principale,
qui Amorem diligit,
dicat ei «Vale!»
 
 
 Mutatis temporibus
tellus parit flores,
pro diversis floribus
variat colores.
Variis coloribus
prata dant odores,
philomena cantibus
suscitat amores.
 
Quisquis amat, gaudeat
tempus se videre,
in quo sua debeat
gaudia tenere!
et cum Amor floreat,
qui iubet gaudere,
iam non sit qui audeat
inter nos lugere!
 
 
 Unam quidem postulo
tantum michi dari,
cuius quidem osculo
potest mors vitari.
Huic amoris vinculo
cupio ligari;
dulce est hoc iaculo
velle vulnerari!
 
Si post vulnus risero,
dulcis est lesura;
si post risum flevero,
talis est natura;
sed cum etas venerit
senectutis dura,
lugeat, quod fecero,
pro pena futura.
 
 
 Sed quod eam diligo,
mira res videtur;
onus est, quo alligor,
et vix sustinetur.
Unum de me iudico,
quod verum habetur:
morior, quam eligo
nisi michi detur.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: