Title

Deus pater, adiuva

Deus pater, adiuva,
quia mors est proxima!
Si concedis crastinum,
faciam me monachum.
4
 
Festina succurrere!
iam me vult invadere!
Dona, pater, spatium,
da michi consilium!
8
 
«O mi dilectissime,
quidnam cupis agere?
Secus tibi consule,
noli me relinquere!»
12
 
Tua, frater, pietas
movet michi lacrimas,
quia eris orphanus,
postquam ero monachus.
16
 
«Ergo mane paululum
saltim post hoc triduum!
Forsan hoc periculum
non erit mortiferum».
20
 
Tanta est angustia,
que currit per viscera,
quod est michi dubia
vita quoque crastina.
24
 
«Monachilis regula
non est tibi cognita?
Ieiunant cottidie,
vigilant assidue».
28
 
Qui pro Deo vigilant,
coronari postulant;
qui pro Deo esurit,
satiari exigit.
32
 
«Dura donant pabula,
fabas ac legumina,
post tale convivium
potum atque modicum».
36
 
Quid prosunt convivia
quidve Dionysia,
ubi † et dapibus
caro datur vermibus?
40
 
«Vel parentum gemitus
moveat te penitus,
qui te plangit monachum
velut vita mortuum!»
44
 
Qui parentes diligit
atque Deum negligit,
reus inde fuerit,
quando iudex venerit.
48
 
«O ars dialectica,
numquam esses cognita,
que tot facis clericos
exules ac miseros!
52
 
Numquam magis videris,
quem tu tantum diligis:
illum parvum clericum
N. pulcherrimum.»
56
 
Heu michi misero!
Quid faciam, nescio.
Longo in exilio
sum sine consilio.
60
 
Parce, frater, fletibus!
forsitan fit melius.
Iam mutatur animus:
nondum ero monachus.
64

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: