Title

Versa est in luctum
cithara Waltheri

Gualterius de Castillione o Walter di Châtillon (c. 1135 - c. 1204)

   
Versa est in luctum
cithara Waltheri,
non quia se ductum
extra gregem cleri
vel eiectum doleat
vel abiecti lugeat
vilitatem morbi,
sed quia considerat,
quod finis accelerat
improvisus orbi.
 
  Refl.: Libet intueri
iudices ecclesie,
quorum status hodie
peior est quam heri.
 
Umbra cum videmus
valles operiri,
proximo debemus
noctem experiri;
sed cum montes videris
et colles cum ceteris
rebus obscurari,
nec fallis nec falleris,
si mundo tunc asseris
noctem dominstri.
 
  Refl.: Libet intueri
iudices ecclesie,
quorum status hodie
peior est quam heri.
 
Per convalles nota
laicos exleges,
notos turpi nota
principes et reges,
quos pari iudicio
Iuxus et ambitio
quasi nox obscurat,
quos celestis ultio
bisacuto gladio
perdere maturat.
 
  Refl.: Libet intueri
iudices ecclesie,
quorum status hodie
peior est quam heri.
 
Restat, ut per montes
figurate notes
scripturarum fontes,
Christi sacerdotes;
colles dicti mystice;
eo quod in vertice
Sion constituti
mundo sunt pro speculo,
si legis oraculo
vellent non abuti.
 
  Refl.: Libet intueri
iudices ecclesie,
quorum status hodie
peior est quam heri.
 
Iubent nostri colles
dari cunctis fenum
et preferri molles
sanctitati senum;
fit hereditarium
Dei sanctuarium,
et ad Christi dotes
preponuntur hodie
expertes scientie
presulum nepotes.
 
  Refl.: Si rem bene notes,
succedunt in vitium
et in beneficium
terreni nepotes.
 
Veniat in brevi,
Iesu, bone Deus,
finis huius evi
annus iubileus!
moriar, ne videam
Antichristi frameam,
cuius precessores
iam non sani dogmatis
stant in Monte Chrismatis
censuum censores!
 
  Refl.: Si rem bene notes,
succedunt in vitium
et in beneficium
terreni nepotes.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: