Title

Lingua mendax et dolosa

Lingua mendax et dolosa,
lingua procax, venenosa,
lingua digna detruncari
et in igne concremari,
4
 
que me dicit deceptorem
et non fidum amatorem,
quam amabam, dimisisse
et ad alteram transisse.
8
 
Sciat Deus, sciant dei:
non sum reus huius rei!
Sciant dei, sciat Deus:
huius rei non sum reus!
12
 
Unde iuro Musas novem,
quod et maius est, per Iovem,
qui pro Dane sumpsit auri,
in Europa formam tauri.
16
 
Iuro Phebum, iuro Martem,
qui amoris sciunt artem;
iuro quoque te, Cupido,
arcum cuius reformido.
20
 
Arcum iuro cum sagittis,
quas frequenter in me mittis:
sine fraude, sine dolo
fedus hoc servare volo!
24
 
Volo fedus observare!
Et ad hec dicemus quare:
inter choros puellarum
nichil vidi tam preclarum.
28
 
Inter quas appares ita
ut in auro margarita.
Humeri, pectus et venter
sunt formata tam decenter.
32
 
Frons et gula, labra, mentum,
dant amoris alimentum;
crines eius adamavi,
quoniam fuere flavi.
36
 
Ergo dum nox erit dies,
et dum labor erit quies,
et dum aqua erit ignis,
et dum silva sine lignis,
40
 
et dum mare sine velis,
et dum Parthus sine telis,
cara michi semper eris:
nisi fallar, non falleris!
44

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2003
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: