|
Veneris vincula
| | |
|
eneris vincula vinctus sustineo. Pereant iacula, quibus sic pereo! Fixus sum aureo, figitur plumbeo florens virguncula, unde scintillula salit, de stipula qua totus ardeo. |
|
| |
lora, iam noveris, quod sim sollicitus! Tui spes muneris michi fit exitus. Nam tibi deditus michi sum perditus. Mollis in asperis, cecus plus ceteris ad iubar sideris tui sum territus. |
|
|
enus amplectitur nigros et niveos; sepe traducitur preter idoneos. Mores nunc aureos, nunc habet ferreos. Amans dum fallitur, amor subvertitur; merito dicitur metamorphoseos. |
|
| |
mor mutabilis marcidus areat! Verax et habilis floreus maneat! Amans sic palleat, voto dum studeat: plus est amabilis. Ergo sit similis animi vigilis: hoc signum teneat! |
|
|
|
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
|
|
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
|
|
Ritorna alla Home |
|
|
Vai al sitemap java |
|
|
Visita il settore Narrativa |
|
|
This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein. |
|
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:
|