Title

Dum curata vegetarem

   
Dum curata vegetarem
soporique membra darem
et langueret animalis,
prevaleret naturalis
virtutis dominium,
 
 
 En Cupido pharetratus,
crinali, torque spoliatus,
manu multa tactis alis,
mesto vultu, numquam talis,
visus est per somnium.
 
 Quem ut vidi perturbatum
habituque disturbatum,
membra stupor ingens pressit.
qui paulatim ut recessit
a membris organicis,
 
Causam quero mesti vultus
et sic deformati cultus,
cur sint ale contrectate
nec, ut decet, ordinate,
causam et itineris.
 
 
 Amor, quondam vultu suavis,
nunc merore gravi gravis,
ut me vidit percunctari
responsumque prestolari,
reddit causam singulis:
 
«Vertitur in luctum organum Amoris,
canticum subductum absinthio doloris,
vigor priscus abiit, evanuit iam virtus.
Me vis deseruit, periere Cupidinis arcus!
 
 Artes amatorie iam non instruuntur
a Nasone tradite, passim perventuntur;
nam siquis istis utitur more modernorum,
Turpiter abutitur hac assuetudine morum.
 
Naso, meis artibus et regulis instructus
mundique voluptatibus feliciter subductus,
ab errore studuit mundum revocare;
Qui sibi notus erat, docuit sapienter amare.
 
 Veneris mysteria iam non occultantur
cistis, sed exposita coram presentantur.
proh dolor, non dedecet palam commisceri?
Precique Cytherea iubet sua sacra taceri!
 
Amoris ob infamiam moderni gloriantur,
sine re iactantiam anxii venantur,
iactantes sacra Veneris corporibus non tactis.
Eheu, nocturnis titulos imponimus actis!
 
 Res arcana Veneris, virtutibus habenda
optimisque meritis et moribus emenda,
prostat in prostibulo, redigitur in pactum;
Tanta meum populo ius est ad damna redactum!»

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: