Title

Eia dolor!

     
.I.
 
Eia dolor!
Nunc me solor
velut olor
albus neci proximus.
Abiectus lugeo,
despectus pereo,
exclusus langueo.
  Urit Venus
corde tenus,
quam nec Rhenus
nec Euphrates maximus
valet estinguere.
Me sola solvere
potest vel perdere.
 
Cur, livens Invidia,
nocte nata Stygia,
lingua balbens impia,
mea turbas gaudia,
vecte claudens pervia
michi quondam ostia,
uni unam
negans, brunam
florulam,
nec pallentem
nec habentem
maculam,
casti floris,
celi roris
emulam,
vas auratum,
aromatum
virgulam?
  Virgo, par Tyndaridi,
tuo fave Paridi!
Rosa prati floridi,
nil repugnes Cypridi!
Luctus plena turbidi
morsu dentis invidi
Venus urit,
Amor furit,
. . . . . . .
. . . . . . . . .
. . . . . . . . .
solitum,
rapit sibi
servum tibi
deditum.
Tibi cedo,
flexus dedo
poplitum.
 
Parce supplici!
More medici
sana crematum,
laxa reatum,
solve ligatum
catena duplici!.
  Cantus rhythmici
iocis refici
Musa letatur;
rauca precatur,
sue reddatur
vates Eurydici!
 
.II.
 
Rerum decus!
Corde mechus
in te, cecus
tui solis radio,
vultu lucifluo
succensus estuo,
nil dispar mortuo.
  Finem velis
dare telis!
Tunc in celis
Iovis, fungar solio,
Platone doctior,
Samsone fortior,
Augusto ditior!
 
 Virgo, par Tyndaridi,
tuo fave Paridi!
Rosa prati floridi,
nil repugnes Cypridi!
Luctus plena turbidi
morsu dentis invidi
Venus urit,
Amor furit,
. . . . . . . .
. . . . . . . . . .
. . . . . . . . . .
Solitum,
rapit sibi
servum tibi
deditum.
Tibi cedo,
flexus dedo
poplitum.
 
 
Terso vulnere
tuo munere
vita recrescat,
flamma quiescat,
que nos inescat
effreni Venere!
  Docta ludere
iuncto federe
vulnus emunda,
virgo iocunda,
non me venunda
sub mortis pondere!
 
.III.
 
Vis amoris
intus, foris
me furoris
sui vexat stimulis.
O Venus aurea!
Immitis es dea;
nam face flammea
  Me peruris.
Quidnam furis?
Cur me duris
sauciasti iaculis?
Igne demolior;
mors michi melior
quam vita longior!
 
 Incessanter ardeo
nexu vinctus igneo.
Toto nisu studeo,
ut haustu Venereo
eius bibam puteo,
nec tamen prevaleo.
Me Corinna
Iove digna
nexuit,
suis frenis
et habenis
domuit.
Que me vinxit
et constrinxit
artius,
laxet parum
vim flammarum
citius!
 
 
Lesa timpora,
tusa pectora
usta dehiscunt,
quassa tremiscunt
. . . . . . . . .
sub tua Venere.
  Ut quid urgeor?
ut quid torqueor?
subveni oranti,
parce precanti,
diu ploranti
sub tuo carcere!

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: