Title

Fervet amore Paris

Fervet amore Paris, Troianis immolat aris,
Fratribus ignaris scinditur unda maris.
2
 
Temptat Tyndaridem, favet illa, relinquit Atridem,
Prompta sequi Paridem, passa perire fidem.
4
 
Equora raptor arat, tenet, affectu quod amarat,
Se res declarat, Grecia bella parat.
6
 
Contra Dardanidem res provocat ista Tytidem,
Incitat Eacidem Pallas ad illud idem.
8
 
Argos nudatur, classis coit, unda minatur,
Hostia mactatur, aura quieta datur.
10
 
Passa freti strepitus Phrygium rapit ancora litus,
Obstruit introitus Hector ad arma citus.
12
 
Ilios arma gerit, Helenam sua Grecia querit,
Fraus aditus aperit, hostis ab hoste perit.
14
 
Sub Danaum pube, telorum territa nube,
Infremit urbs Hecube, flant resonantque tube.
16
 
Miles ad arma fremit, vite fraus Hectora demit,
Urbem pugna premit, Troia sub hoste tremit.
18
 
Ars nisi ditaret Danaos numenque iuvaret,
Murus adhuc staret, qui modo rege caret.
20
 
Queritur ars, fit equus, latet intra viscera Grecus,
Fit Priamus cecus, ducitur intro pecus.
22
 
Flendo Sinon orat, Ithacus fallendo laborat,
Urbem flamma vorat, machina claustra forat.
24
 
Credula fallaci, flamme subiecta voraci,
Passa dolos Ithaci Troia fit esca faci.
26
 
Ars urbem tradit, urbs in discrimina vadit,
Ignis edax radit Pergama, Troia cadit.
28
 
Urbis opes lacere flammis alimenta dedere,
Igni cessere menia, claustra, sere.
30
 
Argis exosa iacet Ilios, ante iocosa,
Inclita, formosa, nunc rubus, ante rosa.
32
 
Igni sublatus fugit, omnia ferre paratus,
Firma classe ratus te Cytherea, satus.
34
 
Tellus fatalis peritur navalibus alis,
Obviat ira salis peste, furore, malis.
36
 
Pestem concepit mare, fluctus surgere cepit,
Puppibus obrepit spuma, procella strepit.
38
 
Flat Notus insanus, insurgit turbo profanus,
Navita Troianus utitur arte manus.
40
 
Huc quasi delira pelagi succingitur ira,
Stat prope mors dira, stat procul inde lyra.
42
 
Rebus sublatis, currentibus ordine fatis,
Regnis optatis utitur arte ratis.
44
 
Pacem vestigat, sed eum lis dira fatigat
Et furor instigat et nova pugna ligat.
46
 
Pugna predatur, furit in Turnum, dominatur,
Viscera scrutatur sanguine mucro satur.
48
 
Cepta luens sceleris te victum, Turne, fateris,
Obrutus ense peris, preda cibusque feris.
50
 
Enee cedit victoria, pugna recedit,
Pugne succedit gloria, paxque redit.
52
 
Sub vinclo fidei post inclita facta trophei
Regia nupsit ei virgo favore dei.
54

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: