Title

O Antioche, cur decipis me
   
«O Antioche,
cur decipis me
atque quasi servum reicis me?
Quid agam?
Quid faciam?
Dolo lugeo,
fleo.
Luctus est doloris,
fletus mali moris.
Pereo!
 
 
  Heu me miserum,
passum naufragium!
Astragis suscipior ad hospitium.
Video,
doceo
lyram, manu tango,
amo.
Amor est flos floris,
lyra est decoris.
Gaudeo!
 
Post tristitiam fient gaudia,
post gaudium erit tristitia»:
sunt vera proverbia,
que fatentur talia.
Dicta veritatis,
dicta claritatis
amantur.
 
 
  Ab Astrage lecto suscipior
et in maris fluctibus relinquor.
Tharsia nascitur;
mater deicitur
pulchra cum merore;
Tharsia cum flore
nutritur.
 
Frugibus fames hinc tollitur.
Strangolio, Dyniasiadi committitur
flos floris.
Doleo!»
 
 
  Liocardadis hic moritur,
ex ere species monstratur.
Traditur
invidia
flos amoris Tharsia
servo.
Naute eam liberant,
servum quoque fugant
gladio.
 
Apollonii nata venditur
et a lenone emitur.
Pretium proponitur:
sexaginta nummos.
Cottidie pretium hec redemit,
virgo tamen mansit
precibus.
 
 
  Apollonius natam querens querentem
Dyniasiadem videt et flentem.
Sepulcrum monstratur,
mors ut videatur
nate.
«Quid non flent mei oculi?
Tharsia num vivit
filia?»
 
Puppes litori approximantur.
Vera inveniuntur
† Tharsiam lyrantem coram Tyrio.
Hec prius despicitur,
postea cognoscitur.
Post multa opposita
nata fuit reddita
patri.
 
 
  Voce celesti Iohannis in insula
Astrages regi fit cognita.
Astrages cognoscitur,
Tharsia maritatur
Arfaxo.
Leno destruitur,
Strangolius deicitur
omnibus.
Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: