| | | |
Amor habet superos:
Iovem amat Iuno; motus premens efferos
imperat Neptuno; PIuto tenens inferos
mitis est hoc uno. |
| |
| |
Refl.: |
Amoris solamine virgino cum virgine; aro non in semine, pecco sine crimine. |
| |
Amor trahit teneros
molliori nexu, rigidos et asperos
duro frangit flexu; capitur rhinoceros
virginis amplexu. |
| |
| |
Refl.: |
Amoris solamine virgino cum virgine; aro non in semine, pecco sine crimine. |
| |
Virgo cum virginibus
horreo corruptas, et cum meretricibus
simul odi nuptas; nam in istis talibus
turpis est voluptas. |
| |
| |
Refl.: |
Amoris solamine virgino cum virgine; aro non in semine, pecco sine crimine. |
| |
Virginis egregie
ignibus calesco et eius cotidie
in amore cresco; sol est in meridie,
nec ego tepesco. |
| |
| |
Refl.: |
Amoris solamine virgino cum virgine; aro non in semine, pecco sine crimine. |
| |
Gratus super omnia
ludus est puelle, et eius precordia
omni carent felle; sunt, que prestat, basia
dulciora mene. |
| |
| |
Refl.: |
Amoris solamine virgino cum virgine; aro non in semine, pecco sine crimine. |
| |
Ludo cum Cecilia;
nichil timeatis! sum quasi custodia
fragilis etatis, ne marcescant lilia
sue castitatis. |
| |
| |
Refl.: |
Amoris solamine virgino cum virgine; aro non in semine, pecco sine crimine. |
| |
Flos est; florem frangere
non est res secura. uvam sino crescere,
donec sit matura; spes me facit vivere
letum re ventura. |
| |
| |
Refl.: |
Amoris solamine virgino cum virgine; aro non in semine, pecco sine crimine. |
| |
Volo tantum ludere,
id est: contemplari, presens loqui, tangere,
tandem osculari; quintum, quod est agere,
noli suspicari! |
| |
| |
Refl.: |
Amoris solamine virgino cum virgine; aro non in semine, pecco sine crimine. |
| |
Quicquid agant ceteri,
virgo, sic agamus, ut, quem decet fieri,
ludum faciamus; ambo sumus teneri;
tenere ludamus! |