| |

Amor tenet omnia
| | | |
Amor tenet omnia,
mutat cordis intima,
querit Amor devia.
Amor melle dulcior,
felle fit amarior. Amor cecus, caret pudicitia;
frigidus et calidus
et tepidus,
Amor audax, pavidus,
est fidus atque perfidus. | |
| |
| | Tempus est idoneum,
querat Amor socium:
nunc garritus avium.
Amor regit iuvenes,
Amor capit virgines. ve senectus! tibi sunt incommoda.
va t'an oy! iuvencula
Theoclea
tenet me gratissima;
tu pestis, dico, pessima. |
| |
Frigidus et calidus
numquam tibi socius!
dormit dolens sepius
in natura frigidus;
nichil tibi vilius. Venus tenet iuvenes in gaudio;
sana sic coniunctio,
quam diligo,
tuo fit imperio.
quid melius sit, nescio. | |
| |
| | Amor volat undique;
captus est libidine.
iuvenes iuvencule
que secuntur mentio,
si que sine socio. illa vero caret omni gloria;
tenet noctis infima
sub intima
cardinis custodia.
sic fit res amarissima. |
| |
Amor simplex, callidus;
rufus Amor, pallidus;
truculens in omnibus,
Amor est placabilis,
constans et instabilis. Amor artis regitur imperio.
ludit Amor lectulo
iam clanculo
noctis in silentio:
fit captus Amor laqueo. | |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|