| | | | |
 |
rigus hinc est horridum,
tempus adest floridum.
Veris ab instantia
tellus iam fit gravida;
in partum inde solvitur,
dum florere cernitur. |
| |
| |
Refl.: |
Oooaiae!
Amor insolabile!
Clerus scit diligere
virginem plus milite! |
| |
 |
ol tellurem recreat,
ne fetus eius pereat;
ab aeris temperantia
rerum fit materia,
unde muitiplicia
generantur semina. |
| |
| |
Refl.: |
Oooaiae!
Amor insolabile!
Clerus scit diligere
virginem plus milite! |
| |
 |
ons vestitur floribus
et sonat a volucribus;
in silvis aves concinunt
dulciterque garriunt;
nec philomena desinit,
iacturam suam meminit. |
| |
| |
Refl.: |
Oooaiae!
Amor insolabile!
Clerus scit diligere
virginem plus milite! |
| |
 |
idet terre facies
colores per multiplices.
Nunc audite, virgines:
non amant recte milites!
Miles caret viribus
nature et virtutibus! |
| |
| |
Refl.: |
Oooaiae!
Amor insolabile!
Clerus scit diligere
virginem plus milite! |
| |
 |
hymus et lapathium
inierunt hoc consilium:
«Propter formam milites
nobis sunt amabiles.»
«De quibus stulta ratio,
suspensa est solutio.» |
| |
| |
Refl.: |
Oooaiae!
Amor insolabile!
Clerus scit diligere
virginem plus milite! |
| |
« |
ed in curtibus milites
depingunt nostras facies,
cum serico in palliis,
colore et in clipeis.»
«Quid prosunt nobis talia,
cum forma perit propria? |
| |
| |
Refl.: |
Oooaiae!
Amor insolabile!
Clerus scit diligere
virginem plus milite! |
| |
 |
lerici in frigore
observant nos in semine,
pannorum in velamine,
deinde et in pyxide.»
Mox de omni clerico
Amoris fit conclusio. |
| |
| |
Refl.: |
Oooaiae!
Amor insolabile!
Clerus scit diligere
virginem plus milite! |