Title

Si linguis angelicis

Si linguis angelicis loquar et humanis,
non valeret exprimi palma, nec inanis,
per quam recte preferor cunctis Christianis,
tamen invidentibus emulis profanis.
4
 
Pange, lingua, igitur causas et causatum!
nomen tamen domine serva palliatum,
ut non sit in populo illud divulgatum,
quod secretum gentibus extat et celatum.
8
 
In virgulto florido stabam et ameno,
vertens hec in pectore: «Quid facturus ero?
dubito, quod semina in harena sero;
mundi florem diligens ecce iam despero.
12
 
Si despero, merito nullus admiretur;
nam per quandam vetulam rosa prohibetur,
ut non amet aliquem atque non ametur.
quam Pluto subripere, flagito, dignetur!»
16
 
Cumque meo animo verterem predicta,
optans, anum raperet fulminis sagitta,
ecce, retrospiciens sata post relicta,
audias, quid viderim, dum morarer ita:
20
 
Vidi florem floridum, vidi florum florem,
vidi rosam Madii cunctis pulchriorem,
vidi stellam splendidam, cunctis clariorem,
per quam ego degeram lapsus in amorem.
24
 
Cum vidissem itaque, quod semper optavi,
tunc ineffabiliter mecum exultavi,
surgensque velociter ad hanc properavi,
hisque retro poplite flexo salutavi:
28
 
«Ave, formosissima, gemma pretiosa,
ave, decus virginum, virgo gloriosa,
ave, lumen luminum, ave, mundi rosa,
Blanziflor et Helena, Venus generosa!»
32
 
Tunc respondit inquiens stella matutina:
«Ille, qui terrestria regit et divina,
dans in herba violas et rosas in spina,
tibi salus, gloria sit et medicina!»
36
 
Cui dixi: «Dulcissima! cor michi fatetur,
quod meus fert animus, ut per te salvetur.
nam a quodam didici, sicut perhibetur,
quod ille, qui percutit, melius medetur.»
40
 
«Mea sic ledentia iam fuisse tela
dicis? nego; sed tamen posita querela
vulnus atque vulneris causas nunc revela,
ut te sanem postmodum gracili medela!»
44
 
«Vulnera cur detegam, que sunt manifesta?
estas quinta periit, properat en sexta,
quod te in tripudio quadam die festa
vidi; cunctis speculum eras et fenestra.
48
 
Cum vidissem itaque, cepi tunc mirari,
dicens: "Ecce mulier digna venerari!
hec exscendit virgines cunctas absque pari,
hec est clara facie, hec est vultus clari!"
52
 
Visus tuus splendidus erat et amenus,
tamquam aer lucidus nitens et serenus;
unde dixi sepius: "Deus, Deus meus!
estne illa Helena vel est dea Venus?"
56
 
Aurea mirifice coma dependebat,
tamquam massa nivea gula candescebat,
pectus erat gracile; cunctis innuebat,
quod super aromata cuncta redolebat.
60
 
In iocunda facie stelle radiabant,
eboris materiam dentes vendicabant,
plus, quam dicam, speciem membra geminabant:
quidni, si hec omnium mentem alligabant?
64
 
Forma tua fulgida tunc me catenavit,
michi mentem, animum et cor immutavit.
tibi loqui spiritus ilico speravit;
posse spem veruntamen numquam roboravit.
68
 
Ergo meus animus recte vulneratur.
ecce, vita graviter michi novercatur.
quis umquam, quis aliquo tantum molestatur,
quam qui sperat aliquid et spe defraudatur?
72
 
Telum semper pectore clausum portitavi.
milies et milies inde suspiravi,
dicens: "Rerum conditor, quid in te peccavi?
omnium amantium pondera portavi.
76
 
Fugit a me bibere, cibus et dormire,
medicinam nequeo malis invenire.
Christe, non me destines taliter perire,
sed dignare misero digne subvenire!"
80
 
Has et plures numero pertuli iacturas,
nec ullum solacium munit meas curas,
ni quod sepe sepius per noctes obscuras
per imaginarias tecum sum figuras.
84
 
Rosa, videns igitur, quam sim vulneratus,
quot et quantos tulerim per, te cruciatus,
dicens "Placet!" itaque fac, ut sim sanatus,
per te sim incolumis et vivificatus!
88
 
Quos quidem si feceris, in te gloriabor,
tamquam cedrus Libani florens exaltabor.
sed si, quod non vereor, in te defraudabor,
patiar naufragium et periclitabor.»
92
 
Inquit rosa fulgida: «Multa subportasti,
nec ignota penitus michi revelasti.
sed que pro te tulerim, numquam somniasti;
plura sunt, que sustuli, quam que recitasti.
96
 
Sed omitto penitus recitationem,
volens talem sumere satisfactionem,
que prestabit gaudium et sanationem
et medelam conferet melle dulciorem.
100
 
Dicas ergo, iuvenis, quod in mente geris!
an argentum postulas, per quod tu diteris,
pretioso lapide an quod tu orneris?
nam si esse poterit, dabo, quicquid queris.»
104
 
«Non est id, quod postulo, lapis nec argentum,
immo prebens omnibus maius nutrimentum,
dans impossibilibus facilem eventum
et quod mentis gaudium donat luculentum.»
108
 
«Quicquid velis, talia nequeo prescire;
tuis tamen precibus opto consentire.
ergo, quicquid habeo, sedulus inquire,
sumens, si, quod appetis, potes invenire!»
112
 
Quid plus? collo virginis brachia iactavi,
mille dedi basia, mille reportavi,
atque sepe sepius dicens affirmavi:
«certe, certe istud est id, quod anhelavi!»
116
 
Quis ignorat, amodo cuncta que secuntur?
dolor et suspiria procul repelluntur,
paradisi gaudia nobis inducuntur,
cuncteque delicie simul apponuntur.
120
 
Hic amplexus gaudium est centuplicatum,
hic mecum et domine pullulat optatum,
hic amantum bravium est a me portatum,
hic est meum igitur nomen exaltatum.
124
 
Quisquis amat, itaque mei recordetur
nec diffidat illico, licet amaretur!
illi nempe aliqua dies ostendetur,
qua penarum gloriam post adipiscetur.
128
 
Ex amaris equidem grata generantur,
non sine laboribus maxima parantur,
dulce mel qui appetunt, sepe stimulantur;
sperent ergo melius, qui plus amarantur!
132

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: