Title

Dum caupona verterem

Dum caupona verterem vino debachatus,
secus templum Veneris eram hospitatus.
solus ibam, prospere vestibus ornatus,
plenum ferens loculum ad sinistrum latus.
4
 
Almi templi ianua servabatur plene;
ingredi non poteram, ut optavi bene.
intus erat sonitus dulcis cantilene;
estimabant plurimi, quod essent Sirene.
8
 
Cum custode ianue parum requievi;
erat virgo nobilis, pulchra, statu brevi,
secundans colloquia in sermone levi
tandem desiderium intrandi explevi.
12
 
In ingressu ianue sedens invitatus
ab hac pulchra virgine sum interrogatus:
«Unde es, o iuvenis, hucce applicatus?»
cui dixi: «Domina, vestri comitatus».
16
 
«Que est causa, dicito, huc tui adventus?
qualis ad hec litora appulit te ventus?
duxit te necessitas et tua iuventus?»
dixi: «Necessario venio detentus.
20
 
Intus et exterius asto vulneratus
a sagitta Veneris; ex quo fui natus,
telum fero pectore nondum medicatus.
cursu veni tacito, quo sim liberatus.
24
 
Incessanter rogo te, virgo ter beata,
ut hec verba Veneri nunties legata.»
ipsa, mota precibus, fortiter rogata,
nuntiavit Veneri verba destinata:
28
 
«Secretorum omnium salus o divina,
que es dulcis prepotens amoris regina,
egrum quendam iuvenem tua medicina
procurare studeas, obsecro, festina!»
32
 
Iussu sacre Veneris ductus in conclavi,
cernens eius speciem fortiter expavi.
fiexis tandem genibus ipsam salutavi,
«Salve», dicens, «inclita Venus, quam optavi!»
36
 
«Quis es», inquit, «iuvenis, qui tam bene faris!
quid venisti, dicito! quomodo vocaris?
es tu forte iuvenis ille dictus Paris?
ista de quo retulit, cur sic infirmaris?».
40
 
«Venus clementissima, felix creatura,
cerno, quod preterita noscis et futura.
ipse sum miserrimus, res iam peritura,
quem sanare poteris tua levi cura».
44
 
«Bene», inquit, «veneris, noster o dilecte
iuvenis! aptissime sedes nostre secte.
Si tu das denarios monete electe,
dabitur consilium salutis perfecte.»
48
 
«Ecce», dixi, «loculus extat nummis plenus.
totum quippe tribuam tibi, sacra Venus.
si tu das consilium, ut sat sim serenus,
tuum in perpetuum venerabor genus.»
52
 
Ambo iunctis manibus ivimus mature,
ubi stabant plurime belle creature.
omnes erant similes, unius nature
et unius habitus atque vestiture.
56
 
Nobis propinquantibus omnes surrexere.
quas ut salutavimus, responsum dedere:
«Bene vos veneritis! velitis sedere!»
Venus inquit: «Aliud volumus explere.»
60
 
Innuens his omnibus iubet ire cito.
pariter remansimus in loco munito
solis quiescentibus; strato redimito
plura pertractavimus sermone polito.
64
 
Exuit se vestibus genitrix Amoris,
carnes ut ostenderet nivei decoris.
sternens eam lectulo fere decem horis
mitigavi rabiem febrici doloris.
68
 
Postmodum transivimus ire balneatum
in hortanum balneum Iovi consecratum.
huius aqua balnei me sensi purgatum
omnibus languoribus beneque piatum.
72
 
Ultra modum debilis, balneo afflictus,
fame validissima steteram astrictus.
versus contra Venerem "quamvis derelictus",
dixi «Vellem edere, siquis inest victus!»
76
 
Perdices et anseres ducte sunt coquine,
plura volatilia, grues et galline;
pro placentis ductus est modius farine.
preparatis omnibus pransus sum festine.
80
 
Tribus, reor, mensibus secum sum moratus,
plenum ferens loculum ubi vir ornatus,
residens; a Venere sum nunc allevatus
nummis atque... sum sic preparatus.
84
 
Terreat vos, iuvenes, istud quod auditis!
dum sagittam Veneris penes vos sentitis,
mei este memores! vos, quocumque itis,
liberi poteritis esse, si velitis.
88

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: