Title

Clauso Cronos

Clauso Cronos et serato
carcere ver exit,
Risu Iovis reserato
faciem detexit.

Coma celum rutilante
Cynthius emundat
et terrena secundante
aere fecundat.

Purpurato flore prato
ver tenet primatum,
ex argenti renitenti
specie renatum.

Iam odora Rheam Flora
chlamyde vestivit,
que ridenti et florenti
specie lascivit.

Vernant veris ad amena
rhyma, rose, lilia.

His alludit philomena,
merops et luscinia.

Satyros hoc excitat
et Dryadum choreas,
redivivis incitat
hoc ignibus Napeas.

Hoc Cupido concitus,
hoc amor innovatur,
hoc ego sollicitus,
hoc michi me furatur.

Ignem alo tacitum,
amo, nec ad placitum,
ut qui contra libitum
cupio prohibitum.
votis Venus meritum
rite facit irritum,
trudit in interitum,
quem rebar emeritum.

Si quis amans per amare mereri
posset amari,
posset Amor michi velle mederi
dando beari.

Quot faciles michi cerno medelas
posse parari,
tot steriles ibi perdo querelas
absque levari.

Imminet exitus igne vigente,
morte medullitus ossa tenente.

quod caro predicat hec macilenta,
hoc sibi vendicat usque perempta.

Dum mala sentio, summa malorum,
pectora saucia, plena furorum,
pellere semina nitor amorum.

Ast Venus artibus usa nefandis,
dum bene palliat aspera blandis,
unguibus attrahit omnia pandis.

Parce dato, pia Cypris, agone,
et quia vincimur, arma repone,
et quibus es Venus, esto Dione!

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: