Title

Grates ago Veneri
Petrus Blesensis o Pietro di Blois (ca. 1135 - ca. 1204)

   
Grates ago Veneri,
que prosperi
michi risus numine
de virgine
mea gratum
et optatum
contulit tropheum.
  Dudum militaveram,
nec poteram
hoc frui stipendio;
nunc sentio
me beari,
serenari
vultum Dioneum.
 
Visu, colloquio,
contactu, basio
frui virgo dederat;
sed aberat
linea posterior
et melior
amori.
quam nisi transiero,
de cetero
sunt, que dantur alia,
materia
furori.
  Ad metam propero.
sed fletu tenero
mea me sollicitat,
dum dutbitat
solvere virguncula
repagula
pudoris.
flentis bibo lacrimas
dulcissimas;
sic me plus inebrio,
plus haurio
fervoris.
 
Delibuta lacrimis
oscula plus sapiunt,
blandimentis intimis
mentem plus alliciunt.
ergo magis capior,
et acrior
vis flamme recalescit.
sed dolor Coronidis
se tumidis
exerit singultibus
nec precibus
mitescit.
  Preces addo precibus
basiaque basus;
fletus illa fletibus,
iurgia conviciis,
meque cernit oculo
nunc emulo,
nunc quasi supplicanti;
nam nunc lite dimicat,
nunc supplicat;
dumque prece blandior,
fit surdior
precanti.
 
Vim nimis audax infero.
hec ungue sevit aspero,
comas vellit,
vim repellit
strenua,
sese plicat
et intricat
genua,
ne ianua
pudoris resolvatur.
  Sed tandem ultra milito,
triumphum do proposito.
per amplexus
firmo nexus,
brachia
eius ligo,
pressa figo
basia;
sic regia
Diones reseratur.
 
Res utrique placuit,
et me minus arguit
mitior amasia,
dans basia
mellita.
  Et subridens tremulis
semiclausis oculis,
veluti sub anxio
suspirio
sopita.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: