Title

Olim sudor Herculis
Petrus Blesensis o Pietro di Blois (ca. 1135 - ca. 1204)

   
Olim sudor Herculis,
monstra late conterens,
pestes orbis auferens,
claris longe titulis
enituit;
sed tandem defloruit
fama prius celebris,
cecis clausa tenebris,
Ioles illecebris
Alcide captivato.
 
  Refrain: Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.
 
Hydra damno capitum
facta locupletior,
omni peste sevior,
reddere sollicitum
non potuit,
quem puella domuit.
iugo cessit Veneris
vir, qui maior superis
celum tulit humeris
Atlante fatigato.
 
  Refrain: Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.
 
Caco tristis halitus
et flammarum vomitus
vel fuga Nesso duplici
non profuit:
Geryon Hesperius
ianitorque Stygius,
uterque forma triplici
non terruit,
quem captivum tenuit
risu puella simplici.
 
  Refrain: Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.
 
Iugo cessit tenero,
somno qui letifero
horti custodem divitis
implicuit,
frontis Acheloie
cornu dedit Copie,
apro, leone domitis
enituit,
Thraces equos imbuit
cruenti cede hospitis.
 
  Refrain: Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.
 
Antei Libyci
luctam sustinuit,
casus sophistici
fraudes cohibuit,
cadere dum vetuit;
sed qui sic explicuit
lucte nodosos nexus,
vincitur et vincitur,
dum labitur
magna Iovis soboles
ad Ioles
amplexus.
 
  Refrain: Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.
 
Tantis floruerat
laborum titulis,
quem blandis carcerat
puella vinculis.
et dum lambit osculis,
nectar huic labellulis
Venereum propinat;
vir solutus otiis
Venereis
laborum memoriam
et gloriam
inclinat.
 
  Refrain: Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.
 
Sed Alcide fortior
aggredior
pugnam contra Venerem.
ut superem
hanc, fugio;
in hoc enim prelio
fugiendo fortius
et melius
pugnatur,
sicque Venus vincitur:
dum fugitur,
fugatur.
 
  Refrain: Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.
 
Dulces nodos Veneris
et carceris
blandi seras resero,
de cetero
ad alia
dum traducor studia.
o Lycori, valeas
et voveas,
quod vovi:
ab amore spiritum
sollicitum
removi.
 
  Refrain: Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2001-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: