Title

Dum Diane vitrea

Dum Diane vitrea
sero lampas oritur,
et a fratris rosea
luce dum succenditur,
dulcis aura Zephiri
spirans omnes etheri
nubes tollit;
sic emollit
vi chordarum pectora
et immutat
cor, quod nutat
ad amoris pignora.

Letum iubar Hesperi
gratiorem
dat humorem
roris soporiferi
mortalium generi.

O quam felix est antidotum soporis,
quod curarum tempestates sedat et doloris!
Dum surrepit clausis oculorum poris,
ipsum gaudio equiperat dulcedini amoris.

Morpheus in mentem
trahit impellentem
 ventum lenem, segetes maturas,
murmura rivorum per harenas puras,
circulares ambitus molendinorum,
qui furantur somno lumen oculorum.

Le strofe successive risultano
espunte in molte edizioni

Post blanda Veneris commercia
lassatur cerebri substantia;
hinc caligant mira novitate
oculi nantes in palpebrarum rate.
Hei, quem felix transitus amoris ad soporem,
sed suavior regressus ad amorem!

Ex alvo leta fumus evaporat,
qui capitis tres cellulas irrorat.
Hic infumat oculos
ad soporem pendulos,
et palpebras sua fumositate
replet, ne visus exspacietur late;
unde ligant oculos virtutes animales,
que sunt magis vise ministeriales.

Fronde sub arboris amena,
dum querens canit Philomena,
suave est quiescere,
suavius ludere
in gramine
cum virgine
speciosa.
Si variarum
odor herbarum
spiraverit,
si dederit
thorum rosa,
dulciter soporis alimonia
post Veneris defessa commercia
captatur,
dum lassis instillatur.

O in quantis
animus amantis
variatur vacillantis!
Ut vaga ratis per equora
dum caret anchora,
fluctuat inter spem metumque dubia,
sic Veneris milicia.

Nota:
Nella poesia latina medievale sono assai frequenti questi "disegni" col testo (assai prima di Apollinaire o dei Futuristi, quindi...), io ho cercato di riprodurre l'andamento a volute di fumo del testo.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2001-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: