| | | | | |
| |
Cupido mentem gyrat
telumque minans vibrat,
Favonius aspirat
nectar, quo venas inflat | |
| |
| |
Medullitus; id teneris
pergratum est in feminis,
quas alit affabilitas
atque cordis simplicitas. | |
| |
Semel, opto, basia
michi quod offerat,
quam sorte de infantia
Natura venustat. | |
Post hanc nulla complacet,
quam sic assumpserim,
cum potius amabiles
te propter spreverim. |
| |
Iam odorus
noster torus
demoratur; inscia | |
Es optata,
sed vocata
non occurris, intima. |
| |
Gaude, proles regia,
que vite privilegia
gestas! ecce Venerea
collegia
per te floruerunt. | |
Si iam detur optio,
tuo quod utar osculo
et membris in crepuscolo
sub otio,
aspera non erunt. |
| |
Matutini sideris
iubar preis,
et lilium
rosaque periere. | |
Micat ebur dentium
per labium,
ut Sirium
credat quis enitere. |
| |
| |
Si Menalus fatidicus
virginibus
michi det omne fari,
Etna, mons occiduus,
Ponto ferat minas prius,
quam desinat, virgo, tuus
honor laudari. | |
| |
| |
Amores ergo fidibus
canendi sunt his rudibus,
cibentur ut his fructibus:
stipendium erit Venus, | |
| |
| |
Furores quando lenit
Venus, que corda ferit.
Incitamentum Veneris
fastidium est ceteris.
Quod laudis michi titulum
clarumque det obsequium! | |
| |
| |
Intemerata virginum,
serena respice
et generosa supplicis
iam vota perfice! | |