Title

Captus amore gravi
(ca. 1100)

     
Captus amore gravi
me parem rebar avi
fede revincte lari,
que procul ethra videt
nec modulando silet,
inde perire libet.
  . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
psallere, virgo, pridem,
non semper hec ibidem,
quam scrutabundus amor
notarat et amaror.
Hinc ortus ille clamor.
Est bilis amarissima,
qualem gignit Sardonia,
  In incentivo Veneris
eiusque miri generis
Militiam proponere,
non posse votum solvere.
  Hec, ecce, virgo inclita,
tibi notabis edita:
  Amor instillat, quare
te, virgo, salutare
velim; sed onus grave
videris acerbare,
 
  Dum affligis immeritum,
grave ferens imperium,
vilipendens obloquium,
me minans in interitum,
fidem promittens alteri,
contradicendo Cypridi.
 
Ecce querimonia,
quam genuit amor;
me misit in suspiria
Venereus favor.
  Cuncta sprevi virginum
ego tripudia,
te volens michi iungere.
Modo diludia
  Quesivique gratiam;
sed iam alterius
captas benivolentiam;
quo nil deterius
 
Queo fari.
Nec solari
me curat Glycerium;
  Me fastidit
et allidit,
estimans inglorium.
  Bella gero
cum severo
Cypridis ob meritum.
 
Dum mens unam te recolit
famaque nefas comperit,
pupilla fletum protulit;
iam expedit,
ut vera loquamur.
  Amaveram pre ceteris
te, sed amici veteris
es iam oblita; superis
vel inferis
ream te criminamur?
Dolor, fletus,
ire, metus
tremebundis artubus
simul incubuere.
  Pre dolore
verso more
canticum conticuit;
nil restat nisi flere.
  Sorte dira
pendet lyra,
spreta luget. Atropos
filum cessavit nere.
 
  Me mergis hic,
cum sis illic;
nutando sic
non stabis hic.
 
  Sed lubrica contagia
te gaudes insectari;
prostibulum patibulo
iam meruit piari.
En, oro te per superos:
tibi ames obnoxios;
reclude secretarios,
quos nil iuvat amari!
 
  Si lethargum vite
insectabor lite,
† hanc colis rite,
† et ego te
in soliloquiorum
carmine canebam,
te unam sapiebam,
idque iustum rebar;
sed nichil audis horum.
 
  Michi te subdideras
et amore iunxeras
fallentis vite semitas,
et te ita subverteras,
ut redimam me vivere
presumptuosa temere
amores vi transponeres,
ut cor meum contereres.
 
Usque quo te perferam,
quam premit emulatio?
  Ut quid agis perperam,
o dira simulatio?
Ex fraudibus alternis
et ignominia
cur emula superbis,
bifrons, ingloria?
  Cum federa discerpis,
o preceps nimia,
te funditus evertis
ceu Bachanaria.
  Si balbi more veritus
nil ausim fari penitus,
† obnixeram emeritus,
quem captat hic interitus.
 
  O Cypris alma, conspice
tue clientem opere
penamque nobis exime,
quam patimur indebite!
Tu lamiam interripe
eiusque rixas opprime!
 

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: