| | | |
«Bruma, veris emula,
sua iam repagula
dolet demoliri;
demandat Februario,
ne se a solis radio
sinat deliniri. |
|
| |
Omnis nexus elementorum
legem blandam sentit amorum.
Sed Hymeneus eorum
iugalem ordinat torum,
votis allubescens deorum
piorum. |
|
Sed Aquilonis
ira predonis
elementis officit,
ne pariant; nec tamen in hoc proficit.
Sed Hymeneus obicit
eius se turbini;
in hoc enim numini
deserviunt Dione. |
|
| |
Felicibus stipendiis
Dione freta gaudiis
gaudet suos extollere.
Qui se suo iugo libere
non denegant submittere,
quam felici vivere
vult eos pro munere! |
|
Optat Thetis
auram quietis,
ut celo caput exerat
suosque fructus proferat.
Ceres quoque secus undam cursitat
et tristia sollicitat
inferorum numina
pro surrepta Proserpina. |
|
| |
Elementa supera
coeunt et infera.
Hinc illis vocabula
sunt attributa mascula;
illis vero feminina
congrue sunt deputata nomina,
quia rerum semina
concipiunt ut femina. |
|
Sol, quia regnat in Piscibus
celestibus,
dat copiam
plenariam
piscationi,
reddens formam turbide Iunoni.» |
|
| Ista Phrison decantabat
iuxta regis filiam,
egram que se simulabat,
dum perrexit per viam |
|
Desponsari, sed hec gnanus
notans sponso retulit.
Mox truncatur ut profanus.
Tandem sponso detulit. |