| |

Ianus annum circinat
(Incipiunt jubili)
| | | |
Ianus annum circinat,
ver estatem nuntiat,
calcat Phebus ungula,
dum in Taurum flectitur, Arietis repagula. |
| |
| |
Refl.: |
Amor cuncta superat, Amor dura terebrat. |
| |
Procul sint omnia tristia! dulcia gaudia sollemnizent Veneris gymnasia! decet iocundari quos militare contigit Dioneo lari. | |
| |
| |
Refl.: |
Amor cuncta superat, Amor dura terebrat. |
| |
Dum alumnus Palladis
Cytheree scolam introissem, inter multas
bene cultas
vidi unam solam
facie
Tyndaridi
ac Veneri
secundam, plenam elegantie
et magis pudibundam. |
| |
| |
Refl.: |
Amor cuncta superat, Amor dura terebrat. |
| |
Differentem omnibus
amo differenter. novus ignis in me furit
et adurit
indeficienter
nulla magis nobilis,
habilis,
pulchra vel amabilis,
nulla minus mobilis,
instabilis, infronita reperitur
vel fide mutabilis.
eius letum vivere
est meum delectari.
diligi si merear, hoc meum est beari. |
| |
| |
Refl.: |
Vincit Amor omnia, regit Amor omnia. |
| |
Parce, puer, puero!
fave, Venus, tenero,
ignem movens,
ignem fovens, ne mori sit, quod vixero,
nec sit ut Daphnes Phebo,
cui me ipsum dedo!
olim tiro Palladis
nunc tuo iuri cedo. |
| |
| |
Refl.: |
Vincit Amor omnia, regit Amor omnia. |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|