| | | |
Anno Christi incarnationis,
anno nostre reparationis
millesimo
centesimo
septuagesimo
septimo
rex eterne glorie
dono sue gratie
tenebrosam nebulam
scismatis fugavit
quassamque naviculam
Simonis salvavit. |
| |
| | Hoc chaos obduxerat
orbem, immo infecerat
annis quater quinis
scismatum pruinis;
scintilla caritatis alserat
facta iam cinis. |
| |
Hoc decus concordie
sanxit flos Saxonie,
noster felix pontifex
Wichmannus, omnis pacis artifex,
mira gratia,
per quem talia
fiunt consilia,
que hunc errorem
valent reducere sic ad pacis honorem. |
| |
| | Victor imperatoris
ensis, cum mucrone Petri prisci moris
unitate dimicans, feliciter maioris
vim resecat erroris. |
| |
Gaude, mater Roma triumphalis!
Ecce, nauta iam universalis
de profundo maris hieme remige integro portum pacis adiit,
dum pietatis dexteram tetigit. |
| |
| | Felix acumen huius mentis,
qui cum tribus elementis
aliis ac dirimit litem pacis ligamentis! |
| |
Nunc Sion letetur gens,
quia Dominus exsurgens
miserans cor lenit;
tempus enim venit. |
| |
| | Huius anni magnalia
sunt iubilei gaudia;
exstirpantur zizania,
flavet seges triticea,
et palee de area
ventantur foras horrea. |
| |
| | Hoc decus concordie
canat vox ecclesie!
Hec nova tripudia
requirat casta Sion filia! |