| |

Nomen Solemnibus
(ca. 1130)
| | | | |
 |
omen a solemnibus trahit Solemniacum; solemnizent igitur omnes preter monachum, qui sibi virilia resecavit, Serracum; illum hinc excipimus quasi demoniacum; ipse solus lugeat reus apud Eacum!
Exultemus et cantemus canticum victorie, et clamemus quas debemus laudes regi glorie, qui salvavit urbem David a paganis hodie! |
| |
| |
Refrain: |
Festum agitur, dies recolitur, in qua Dagon frangitur, et Amalec vincitur, natus Agar pellitur, Ierusalem eripitur et Christianis redditur; diem colamus igitur! |
| |
 |
ec urbs nobilissima prima regem habuit, in hac urbe maxima Domino complacuit, in hac propter hominem crucifigi voluit, hic super apostolos Spiritus intonuit.
Urbs insignis, ad quam ignis venit annis singulis, quo monstratur, quod amatur omnibus in seculis, honoranda, frequentanda regibus et populis! |
| |
| |
Refrain: |
Festum agitur, dies recolitur, in qua Dagon frangitur, et Amalec vincitur, natus Agar pellitur, Ierusalem eripitur et Christianis redditur; diem colamus igitur! |
| |
 |
rbs sacrata celitus, adamata superis, legis tabernaculum, templum arche federis, hospitale pauperum et asylum miseris! non timebis aliquod, dum in ea manseris.
Tanta lucis claritate superatur sol et luna, tanta vicit sanctitate omnes urbes hec urbs una; non elegit frustra locum Gebuseus Areuna. |
| |
| |
Refrain: |
Festum agitur, dies recolitur, in qua Dagon frangitur, et Amalec vincitur, natus Agar pellitur, Ierusalem eripitur et Christianis redditur; diem colamus igitur! |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|