Title

De cruce signatis
(ante 1048)

   
F ides cum Ydolatria
pugnavit, teste gratia,
agresti vultu turbida,
mundi non querit tegmina,
sed forti fidens pectore,
dives una cum paupere.
 
 P ropheta teste misera
tu Babylonis filia,
beatus est, qui parvulos
petre collidit tuos.
Prisci das penas sceleris
Chaldea nunc metropolis.
 
I ohannes super bestiam
sedere vidit feminam
ornatam, ut est meretrix,
in forma Babylonis.
Sed tempus adest calicis
ad feces usque sceleris.
 
 P rinceps vocatur principum,
qui colla premit gentium,
costam scandat tetragoni
sedentis ut eterni,
sub Herculis memoria
vexilla ponens rosea.
   
N avis in artemonem
quem Deus ponet hominem,
velum triangulatum
cuius regat pulcherrimum?
hoc militum tripudio
letetur Pacis Visio!
 
 C onfusionis civitas
decepit te, Gentilitas,
inniteris harundini
cladem lature manui;
revertere, revertere,
factoris opus respice!
 
Q ui colunt cacodemones,
non fiunt illis similes,
qui fibris non utuntur,
dum illis insculpuntur,
nec vox inest nec ratio
nec locus in arbitrio?
 
 B eati sunt mucrones,
quos portant Christi milites
suffulti crucis tegmine,
sub cuius gaudent robore,
quorum felix atrocitas
constringit te, Gentilitas.
   
D e viis atque sepibus
et mundi voluptatibus
compellimur intrare,
nunc nuper epulare
gustu sepe medullitus;
quam suavis sit Dominus.
 
 N am panis filiorum
fit cibus catulorum
sub mensa pii Domini
de verbis evangelii;
gaude, Syrophenissa!
Iam venit tua filia.
 
F orum est Ierosolymis
in campo libertatis,
quod Rex regum instituit.
Mercator prudens aderit;
qui vitam velit emere,
festinet illuc currere!
 
 N on tamen ita properet,
quin coniugi provideat
de rebus necessariis
una cum parvis liberis;
quod quidem nisi faciat,
ignoro quid proficiat.
   
S epulcrum gloriosum
prophetis declaratum
impugnatur a canibus,
quibus sanctum non dabimus,
nec porcis margarite
mittuntur deridende.
 
 A d multas mansiones
in domo patris stabiles
nummi trahit conventio;
nec gravet operatio:
pondus diei preterit,
merces perennis aderit.
 
N ovissimus fit primus
et primus fit novissimus;
dispar quidem vocatio,
sed par remuneratio,
dum cunctis laborantibus
vite datur denarius.
 
 N on hic mutatur sedes,
non corrumpuntur edes,
non maior hic minori,
non pauper ditiori,
non obstat alter alteri,
nec locus est opprobrii.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: