Initium sancti evangelii secundum Marcas Argenti
n illo tempore dixit papa Romanis:
«Cum venerit filius hominis ad sedem maiestatis nostre, primum dicite:
"Amice, ad quid venisti?"
At ille si perseveraverit pulsans nil dans vobis, eicite eum in tenebras exteriores».
Factum est autem, ut quidam pauper clericus veniret ad curiam domini pape, et exclamavit dicens:
«Miseremini mei saltem vos, hostiarii pape, quia manus paupertatis tetigit me. Ego vero egenus et pauper sum, ideo peto, ut subveniatis calamitati et miserie mee».
Illi autem audientes indignati sunt valde et dixerunt:
«Amice, paupertas tua tecum sit in perditione. Vade retro, satanas, quia non sapis ea, que sapiunt nummi. Amen, amen, dico tibi: non intrabis in gaudium domini tui, donec dederis novissimum quadrantem».
Pauper vero abiit et vendidit pallium et tunicam et universa que habuit et dedit cardinalibus et hostiariis et camerariis.
At illi dixerunt:
«Et hoc quid est inter tantos?»
Et eiecerunt eum ante fores, et egressus foras flevit amare et non habens consolationem.
Postea venit ad curiam quidam clericus dives, incrassatus, impinguatus, dilatatus, qui propter seditionem fecerat homicidium.
Hic primo dedit hostiario, secundo camerario, tertio cardinalibus.
At illi arbitrati sunt inter eos, quod essent plus accepturi.
Audiens autem dominus papa cardinales et ministros plurima dona a clerico accepisse, infirmatus est usque ad mortem.
Dives vero misit sibi electuarium aureum et argenteum, et statim sanatus est.
Tunc dominus papa ad se vocavit cardinales et ministros et dixit eis:
«Fratres, videte, ne aliquis vos seducat inanibus verbis. Exemplum enim do vobis, ut, quemadmodum ego capio, ita et vos capiatis». |