| |

Utar contra vitia
(Carmen Rebelle)
Walter di Châtillon o Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1204)
Utar contra vitia carmine rebelli. mel proponunt alii, fel supponunt melli, pectus subest ferreum deaurate pelli et leonis spolium induunt aselli. |
4 |
| |
Disputat cum animo facies rebellis, mel ab ore profluit, mens est plena fellis; non est totum melleum, quod est instar mellis, facies est alia pectoris quam pellis. |
8 |
| |
Vitium in opere, virtus est in ore, tegunt picem animi niveo colore, membra dolent singula capitis dolore et radici consonat ramus in sapore. |
12 |
| |
Roma mundi caput est, sed nil capit mundum, quod pendet a capite, totum est immundum; trahit enim vitium primum in secundum, et de fundo redolet, quod est iuxta fundum. |
16 |
| |
Roma capit singulos et res singulorum, Romanorum curia non est nisi forum. ibi sunt venalia iura senatorum, et solvit contraria copia nummorum. |
20 |
| |
In hoc consistorio si quis causam regat suam vel alterius, hoc inprimis legat: nisi det pecuniam, Roma totum negat; qui plus dat pecunie, melius allegat. |
24 |
| |
Romani capitulum habent in decretis, ut petentes audiant manibus repletis. dabis, aut non dabitur, petunt, quando petis, qua mensura seminas, et eadem metis. |
28 |
| |
Munus et petitio currunt passu pari, opereris munere, si vis operari; Tullium ne timeas, si velit causari: Nummus eloquentia gaudet singulari. |
32 |
| |
Nummis in hac curia non est qui non vacet; crux placet, rotunditas et albedo placet; et cum totum placeat et Romanos placet, Ubi nummus loquitur, et lex omnis tacet. |
36 |
| |
Si quo grandi munere bene pascas manum, frustra quis obiceret vel Iustinianum vel Sanctorum canones quia tamquam vanum transeunt has paleas et imbursant granum. |
40 |
| |
Solam avaritiam Rome nevit Parca: parcit danti munera, parco non est parca, nummus est pro numine et pro Marco marca, et est minus celebris ara quam sit arca. |
44 |
| |
Cum ad papam veneris, habe pro constanti: non est locus pauperi, soli favet danti, vel si munus prestitum non sit aliquanti, respondet: «Hec tibia non est michi tanti.» |
48 |
| |
Papa, si rem tangimus, nomen habet a re: quicquid habent alii, solus vult papare, vel si verbum gallicum vis apocopare, «Paies! paies!» dist li mot, si vis impetrare. |
52 |
| |
Porta querit, chartula querit, bulla querit, papa querit, etiam cardinalis querit, omnes querunt, et si des si quid uni deerit, totum mare salsum est, tota causa perit. |
56 |
| |
Das istis, das aliis, addis dona datis, et cum satis dederis, querunt ultra satis; o vos burse turgide, Romam veniatis: Rome viget physica bursis constipatis. |
60 |
| |
Predantur marsupium singuli paulatim, magna, maior, maxima preda fit gradatim. quid irem per singula? colligam summatim: omnes bursam strangulant, et exspirat statim. |
64 |
| |
Bursa tamen Tityi iecur imitatur: fugit res, ut redeat perit, ut nascatur, et hoc pacto loculum Roma depredatur, ut, cum totum dederit, totus impleatur. |
68 |
| |
Redeunt a curia capite cornuto; ima tenet Iupiter, celum habet Pluto, et accedit dignitas animali bruto tamquam gemma stercori vel pictura luto. |
72 |
| |
Divites divitibus dant, ut sumant ibi, et occurrunt munera relative sibi. lex est ista celebris, quam fecerunt scribi: «Si tu michi dederis, ego dabo tibi.» |
76 |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|